| * * * | 19.3.pr.1 |
| Turpius esse dicebat Fauorinus philosophus exigue atque | 1.1 |
| frigide laudari quam insectanter et grauiter uituperari: | |
| 'quoniam,' inquit 'qui maledicit et uituperat, quanto id | 2.1 |
| acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et | |
| plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde | |
| atque ieiune laudat, destitui a causa uidetur et amicus | |
| quidem creditur eius, quem laudare uult, sed nihil posse | 5 |
| reperire, quod iure laudet.' |