| * * * | 20.10.pr.1 |
| 'Ex iure manum consertum' uerba sunt ex antiquis ac- | 1.1 |
| tionibus, quae, cum lege agitur et uindiciae contenduntur, | |
| dici nunc quoque apud praetorem solent. Rogaui ego Romae | 2.1 |
| grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, | |
| quid haec uerba essent? Tum ille me despiciens 'aut erras,' | |
| inquit 'adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, | |
| non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio | 5 |
| quaerere habes, quaeras licet.' | |
| 'Ex Ennio ergo' inquam 'est, magister, quod quaero. | 3.1 |
| Ennius enim uerbis hisce usus est.' Cumque ille demiratus | 4.1 |
| aliena haec esse a poetis et haud usquam inueniri in car- | |
| minibus Ennii diceret, tum ego hos uersus ex octauo annali | |
| absentes dixi—nam forte eos tamquam insigniter praeter | |
| alios factos memineram—: | 5 |
| pellitur e medio sapientia, ui geritur res; | |
| spernitur orator bonus, horridus miles amatur. | |
| haut doctis dictis certantes nec maledictis | |
| miscent inter sese inimicitiam agitantes, | |
| non ex iure manum consertum, sed magis ferro | 10 |
| rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui. | |
| Cum hos ego uersus Ennianos dixissem, 'credo' inquit | 5.1 |
| grammaticus 'iam tibi. Sed tu uelim credas mihi Quintum | |
| Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris | |
| aliquo perito. Eas igitur tu quoque' inquit 'et discas, unde | |
| Ennius didicit.' | 5 |
| Vsus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, a | 6.1 |
| quo discerem, praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iure- | |
| consultis quodque ex libris eorum didici, inferendum his | |
| conmentariis existimaui, quoniam, in medio rerum et homi- | |
| num uitam qui colunt, ignorare non oportet uerba actionum | 5 |
| ciuilium celebriora. 'Manum conserere' * * * . Nam de qua | 7.1 |
| <re> disceptatur in iure <in re> praesenti, siue ager siue quid | |
| aliud est, cum aduersario simul manu prendere et in ea re | |
| sollemnibus uerbis uindicare, id est 'uindicia'. Correptio | 8.1 |
| manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duo- | |
| decim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: 'si qui in iure | |
| manum conserunt.' Sed postquam praetores propagatis | 9.1 |
| Italiae finibus datis iurisdictionibus negotiis occupati pro- | |
| ficisci uindiciarum dicendarum causa <ad> longinquas res | |
| grauabantur, institutum est contra duodecim tabulas tacito | |
| consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum | 5 |
| consererent, sed 'ex iure manum consertum' uocarent, id | |
| est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de | |
| qua ageretur, uocaret atque profecti simul in agrum, de quo | |
| litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in | |
| urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba tamquam in | 10 |
| toto agro uindicarent. Idcirco Ennius significare uolens | 10.1 |
| non, ut ad praetorem solitum est, legitumis actionibus | |
| neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et uera | |
| ui atque solida * * * ; quod uidetur dixisse conferens uim | |
| illam ciuilem et festucariam, quae uerbo diceretur, non quae | 5 |
| manu fieret, cum ui bellica et cruenta. |