| * * * | 20.11.pr.1 |
| P. Lauini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est | 1.1 |
| de uerbis sordidis. In eo scripsit 'sculnam' uulgo dici quasi | 2.1 |
| 'seculnam'; 'quem, qui elegantius' inquit 'loquuntur, "se- | |
| questrem" appellant.' Vtrumque uocabulum a sequendo | 3.1 |
| factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem | |
| sequatur. 'Sculnam' autem scriptum esse in logistorico | 4.1 |
| M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lauinius in eodem | |
| libro admonet. Sed quod apud sequestrem depositum erat, | 5.1 |
| 'sequestro positum' per aduerbium dicebant. Cato de | |
| Ptolomaeo contra Thermum: 'Per deos immortales, nolite | |
| uos atque * * * .' |