| Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam iudicii 'diuina- | 2.4.pr.1 |
| tionem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem | |
| uocabuli dixerint. | |
| Cum de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque | 1.1 |
| super ea re redditur, cuinam potissimum ex duobus pluri- | |
| busue accusatio subscriptioue in reum permittatur, ea res | |
| atque iudicum cognitio 'diuinatio' appellatur. Id uocabulum | 2.1 |
| quam ob causam ita factum sit, quaeri solet. | |
| Gauius Bassus in tertio librorum, quos de origine uocabu- | 3.1 |
| lorum composuit: 'diuinatio' inquit 'iudicium appellatur, | |
| quoniam diuinet quodammodo iudex oportet, quam sen- | |
| tentiam sese ferre par sit.' Nimis quidem est in uerbis Gaui | 4.1 |
| Bassi ratio inperfecta uel magis inops et ieiuna. Sed uidetur | 5.1 |
| tamen significare uelle idcirco dici 'diuinationem', quod in | |
| aliis quidem causis iudex ea, <quae> didicit quaeque argu- | |
| mentis uel testibus demonstrata sunt, sequi solet, in hac | |
| autem re, cum eligendus accusator est, parua admodum et | 5 |
| exilia sunt, quibus moueri iudex possit, et propterea, quinam | |
| magis ad accusandum idoneus sit, quasi diuinandum est. | |
| Hoc Bassus. Sed alii quidam 'diuinationem' esse appella- | 6.1 |
| tam putant, quoniam, cum accusator et reus duae res quasi | |
| cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera con- | |
| stare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam | |
| est, sed accusator nondum est, et idcirco, quod adhuc usque | 5 |
| deest et latet, diuinatione supplendum est, quisnam sit | |
| accusator futurus. |