| Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque ueteres immiserint 'h' | 2.3.pr.1 |
| litterae spiritum. | |
| 'H' litteram siue illam spiritum magis quam litteram dici | 1.1 |
| oportet, inserebant eam ueteres nostri plerisque uocibus | |
| uerborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset | |
| uiridior uegetiorque; atque id uidentur fecisse studio et | |
| exemplo linguae Atticae. Satis notum est Atticos ἱχθύν et | 2.1 |
| ἵππον et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae | |
| ceterarum inspirantis primae litterae dixisse. Sic 'lachrumas', | 3.1 |
| sic 'sepulchrum', sic 'ahenum', sic 'uehemens', sic 'incohare', | |
| sic 'helluari', sic 'halucinari', sic 'honera', sic 'honestum' | |
| dixerunt. In his enim uerbis omnibus litterae seu spiritus | 4.1 |
| istius nulla ratio uisa est, nisi ut firmitas et uigor uocis | |
| quasi quibusdam neruis additis intenderetur. | |
| Sed quoniam 'aheni' quoque exemplo usi sumus, uenit | 5.1 |
| nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae | |
| grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum | |
| mirandae uetustatis emptum in sigillariis uiginti aureis, | |
| quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti uersus | 5 |
| cum ita scripti forent: | |
| uestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus | |
| exultat telis et luce coruscus aena, | |
| additam supra uidimus 'h' litteram et 'ahena' factum. Sic in | 6.1 |
| illo quoque Vergili uersu in optimis libris scriptum in- | |
| uenimus: | |
| aut foliis undam trepidi despumat aheni. |