| Quae ratio obseruatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque | 2.2.pr.1 |
| in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, | |
| si filii magistratus sint et patres priuati; superque ea re Tauri | |
| philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum. | |
| Ad philosophum Taurum Athenas uisendi cognoscendique | 1.1 |
| eius gratia uenerat V. C., praeses Cretae prouinciae, et cum | |
| eo simul eiusdem praesidis pater. Taurus sectatoribus com- | 2.1 |
| modum dimissis sedebat pro cubiculi sui foribus et cum | |
| assistentibus nobis sermocinabatur. Introiuit prouinciae | 3.1 |
| praeses et cum eo pater; assurrexit placide Taurus et post | 4.1 |
| mutuam salutationem resedit. Allata mox una sella est, | 5.1 |
| quae in promptu erat, atque, dum aliae promebantur, ap- | |
| posita est. Inuitauit Taurus patrem praesidis, uti sederet. | |
| Atque ille ait: 'Sedeat hic potius, qui populi Romani magi- | 6.1 |
| stratus est.' 'Absque praeiudicio' inquit Taurus 'tu in- | 7.1 |
| terea sede, dum inspicimus quaerimusque, utrum conueniat | |
| tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus | |
| est.' Et, cum pater assedisset appositumque esset aliud filio | 8.1 |
| quoque eius sedile, uerba super ea re Taurus facit cum | |
| summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione. | |
| Eorum uerborum sententia haec fuit: In publicis locis | 9.1 |
| atque muneribus atque actionibus patrum iura cum filiorum, | |
| qui in magistratu sunt, potestatibus collata interquiescere | |
| paululum et coniuere, sed cum extra rempublicam in domes- | |
| tica re atque uita sedeatur, ambuletur, in conuiuio quoque | 5 |
| familiari discumbatur, tum inter filium magistratum et | |
| patrem priuatum publicos honores cessare, naturales et | |
| genuinos exoriri. 'Hoc igitur,' inquit 'quod ad me uenistis, | 10.1 |
| quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, priuata | |
| actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus | |
| domi quoque uestrae te uti priorem decet.' | |
| Haec atque alia in eandem sententiam Taurus grauiter | 11.1 |
| simul et comiter disseruit. Quid autem super huiuscemodi | 12.1 |
| patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse | |
| ab re uisum est, ut adscriberemus. Posuimus igitur uerba | 13.1 |
| ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta: 'Deinde | |
| facti consules Sempronius Graccus iterum Q. Fabius Maxi- | |
| mus, filius eius, qui priore anno erat consul. Ei consuli pater | |
| proconsul obuiam in equo uehens uenit neque descendere | 5 |
| uoluit, quod pater erat, et, quod inter eos sciebant maxima | |
| concordia conuenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. | |
| Vbi iuxta uenit, tum consul ait: "quid postea?"; lictor ille, | |
| qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem de- | |
| scendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudauit, | 10 |
| cum imperium, quod populi esset, retineret.' |