| LIBER SECVNDVS | |
| Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam cor- | 2.1.pr.1 |
| poris; deque eiusdem uiri temperantia. | |
| Inter labores uoluntarios et exercitia corporis ad fortuitas | 1.1 |
| patientiae uices firmandi id quoque accepimus Socraten | |
| facere insueuisse: stare solitus Socrates dicitur pertinaci | 2.1 |
| statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem | |
| alterum orientem inconiuens, immobilis, isdem in uestigiis | |
| et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus | |
| tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a cor- | 5 |
| pore. Quam rem cum Fauorinus de fortitudine eius uiri ut | 3.1 |
| pleraque disserens attigisset: πολλάκις inquit ἐξ ἡλίου εἰς | |
| ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων. | |
| Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut | 4.1 |
| omnia fere uitae suae tempora ualitudine inoffensa uixerit. | |
| In illius etiam pestilentiae uastitate, quae in belli Pelopon- | 5.1 |
| nensiaci principis Atheniensium ciuitatem interneciuo genere | |
| morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus | |
| dicitur et a uoluptatum labe cauisse et salubritates corporis | |
| retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi | 5 |
| obnoxius. |