| Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, | 1.26.pr.1 |
| an sapiens irasceretur. | |
| Interrogaui in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. | 1.1 |
| Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod | 2.1 |
| quis uellet, potestatem. Is cum grauiter, copiose de morbo | 3.1 |
| affectuue irae disseruisset, quae et in ueterum libris et in | |
| ipsius commentariis exposita sunt, conuertit ad me, qui | |
| interrogaueram, et: 'haec ego' inquit 'super irascendo sen- | |
| tio; sed, quid et Plutarchus noster, uir doctissimus ac | 4.1 |
| prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id quoque audias. | |
| Plutarchus' inquit 'seruo suo, nequam homini et contumaci, | 5.1 |
| sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas | |
| habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique | |
| eum loro iussit. Coeperat uerberari et obloquebatur non | 6.1 |
| meruisse, ut uapulet; nihil mali, nihil sceleris admisisse. | |
| Postremo uociferari inter uapulandum incipit neque iam | 7.1 |
| querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed uerba seria | |
| et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum de- | |
| ceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo irae dissertauisse, | |
| librum quoque περὶ ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; | 5 |
| his omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam | |
| conuenire, quod prouolutus effususque in iram plurimis se | |
| plagis multaret. Tum Plutarchus lente et leniter: "quid | 8.1 |
| autem," inquit "uerbero, nunc ego tibi irasci uideor? ex | |
| uultune meo an ex uoce an ex colore an etiam ex uerbis | |
| correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, | |
| opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter | 5 |
| clamo neque in spumam ruboremue efferuesco neque pudenda | |
| dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio. | |
| Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent." Et | 9.1 |
| simul ad eum, qui caedebat, conuersus: "interim," inquit | |
| "dum ego atque hic disputamus, tu hoc age".' | |
| Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem | 10.1 |
| esse existimauit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non | |
| iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est | |
| hebetem ac stupentem. Nam sicut aliorum omnium, quos | 11.1 |
| Latini philosophi 'affectus' uel 'affectiones', Graeci πάθη | |
| appellant, ita huius quoque motus animi, qui, cum est | |
| ulciscendi causa saeuior, 'ira' dicitur, non priuationem esse | |
| utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocri- | 5 |
| tatem, quam μετριότητα illi appellant. |