| Quibus uerbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi | 1.25.pr.1 |
| curiosius, quaenam ratio sit uocabuli indutiarum. | |
| Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de | 1.1 |
| bello et pace, 'indutiae' quid sint, definit. 'Indutiae sunt' | |
| inquit 'pax castrensis paucorum dierum'; item alio in loco: | 2.1 |
| 'indutiae sunt' inquit 'belli feriae'. Sed lepidae magis atque | 3.1 |
| iucundae breuitatis utraque definitio quam plana aut proba | |
| esse uidetur. Nam neque pax est indutiae—bellum enim | 4.1 |
| manet, pugna cessat—, neque in solis castris neque 'pau- | |
| corum' tantum 'dierum' indutiae sunt. Quid enim dicemus, | 5.1 |
| si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris conceda- | |
| tur? nonne tum quoque indutiae sunt? aut rursus quid esse | 6.1 |
| id dicemus, quod in primo annalium Quadrigarii scriptum | |
| est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum | |
| indutias postulasse, si indutiae 'paucorum' tantum 'dierum' | |
| appellandae sunt? 'belli' autem 'ferias' festiue magis dixit | 7.1 |
| quam aperte atque definite. | |
| Graeci autem significantius consignatiusque cessationem | 8.1 |
| istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt exempta littera | |
| una sonitus uastioris et subdita lenioris. Nam quod eo | 9.1 |
| tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν ap- | |
| pellarunt. Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut | 10.1 |
| indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque | |
| omnibus definitionum inseruiret. Satis enim uisum est eius- | 11.1 |
| modi facere demonstrationem, quod genus Graeci τύπους | |
| magis et ὑπογραφάς quam ὁρισμούς uocant. | |
| 'Indutiarum' autem uocabulum qua sit ratione factum, | 12.1 |
| iam diu est, cum quaerimus. Sed ex multis, quae uel audi- | 13.1 |
| mus uel legimus, probabilius id, quod dicam, uidetur. 'In- | 14.1 |
| dutias' sic dictas arbitramur, quasi tu dicas 'inde uti iam'. | |
| Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non | 15.1 |
| pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti | |
| iam omnia belli iure agantur. Quod igitur dies certus prae- | 16.1 |
| finitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque | |
| is dies ubi uenit 'inde uti iam' pugnetur, idcirco ex his, | |
| quibus dixi, uocibus, quasi per quendam coitum et copulam | |
| nomen indutiarum conexum est. | 5 |
| Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum | 17.1 |
| inscripsit: 'indutiae' inquit 'dicuntur, cum hostes inter sese | |
| utrimque utroque alteri ad alteros inpune et sine pugna | |
| ineunt; inde adeo' inquit 'nomen factum uidetur, quasi | |
| initiae, hoc est initus atque introitus.' Hoc ab Aurelio | 18.1 |
| scriptum propterea non praeterii, ne cui harum noctium | |
| aemulo eo tantum nomine elegantius id uideretur, tamquam | |
| id nos originem uerbi requirentes fugisset. |