| Tria epigrammata trium ueterum poetarum, Naeuii, Plauti, Pacuuii, | 1.24.pr.1 |
| quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt. | |
| Trium poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naeuii, | 1.1 |
| Plauti, M. Pacuuii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepul- | |
| cro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et uenustatis | |
| scribenda in his commentariis esse duxi. | |
| Epigramma Naeui plenum superbiae Campanae, quod | 2.1 |
| testimonium iustum esse potuisset, nisi ab ipso dictum | |
| esset: | |
| inmortales mortales si foret fas flere, | |
| flerent diuae Camenae Naeuium poetam. | 5 |
| itaque postquam est Orcho traditus thesauro, | |
| obliti sunt Romae loquier lingua Latina. | |
| Epigramma Plauti, quod dubitassemus, an Plauti foret, | 3.1 |
| nisi a M. Varrone positum esset in libro de poetis primo: | |
| postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, | |
| scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque | |
| et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt. | 5 |
| Epigramma Pacuuii uerecundissimum et purissimum | 4.1 |
| dignumque eius elegantissima grauitate: | |
| adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum | |
| rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas. | |
| hic sunt poetae Pacuui Marci sita | 5 |
| ossa. hoc uolebam, nescius ne esses. uale. |