| Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; | 1.23.pr.1 |
| historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda. | |
| Historia de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. | 1.1 |
| Catone in oratione, qua usus est ad milites contra Galbam, | |
| cum multa quidem uenustate atque luce atque munditia | |
| uerborum. Ea Catonis uerba huic prorsus commentario in- | 2.1 |
| didissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictaui. | |
| Quod si non uirtutes dignitatesque uerborum, sed rem ipsam | 3.1 |
| scire quaeris, res ferme ad hunc modum est: Mos antea | 4.1 |
| senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis | |
| introire. Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata | 5.1 |
| eaque in diem posterum prolata est, placuitque, ut eam | |
| rem, super qua tractauissent, ne quis enuntiaret, priusquam | |
| decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente suo in | |
| curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu | 5 |
| patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id | 6.1 |
| dici licere. Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et | 7.1 |
| silentium pueri animum eius ad inquirendum euerberat: | |
| quaerit igitur compressius uiolentiusque. Tum puer matre | 8.1 |
| urgente lepidi atque festiui mendacii consilium capit. Actum | |
| in senatu dixit, utrum uideretur utilius exque republica esse, | |
| unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta | |
| esset. Hoc illa ubi audiuit, animus compauescit, domo | 9.1 |
| trepidans egreditur ad ceteras matronas. Peruenit ad sena- | 10.1 |
| tum postridie matrum familias caterua; lacrimantes atque | |
| obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam | |
| ut uni duae. Senatores ingredientes in curiam, quae illa | 11.1 |
| mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec uellet, | |
| mirabantur. Puer Papirius in medium curiae progressus, | 12.1 |
| quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, | |
| sicut fuerat, denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri | 13.1 |
| exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus | |
| in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque | |
| puero postea cognomentum honoris gratia inditum 'Prae- | |
| textatus' ob tacendi loquendique in aetate praetextae | 5 |
| prudentiam. |