| An qui causas defendit, recte Latineque dicat 'superesse <se>' is, | 1.22.pr.1 |
| quos defendit; et 'superesse' proprie quid sit. | |
| Inroborauit inueterauitque falsa atque aliena uerbi signi- | 1.1 |
| ficatio, quod dicitur 'hic illi superest', cum dicendum est | |
| aduocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. | |
| Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe | 2.1 |
| uolgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. Qui integre | 3.1 |
| autem locuti sunt, magnam partem 'superesse' ita dixerunt, | |
| ut eo uerbo significarent superfluere et superuacare atque | |
| esse supra necessarium modum. Itaque M. Varro in satura, | 4.1 |
| quae inscripta est nescis quid uesper uehat, 'superfuisse' dicit | |
| immodice et intempestiue fuisse. Verba ex eo libro haec | 5.1 |
| sunt: 'In conuiuio legi nec omnia debent et ea potissimum, | |
| quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque | |
| uideatur non defuisse quam superfuisse.' | |
| Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte | 6.1 |
| assistere atque ibi aduocatum non incelebrem sic postulare, | |
| ut extra causam diceret remque, quae agebatur, non at- | |
| tingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat, dixisse aduocatum | |
| eum non habere, et cum is, qui uerba faciebat, reclamasset: | 5 |
| 'ego illi V. C. supersum', respondisse praetorem festiuiter: | |
| 'tu plane superes, non ades'. | |
| M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure ciuili in | 7.1 |
| artem redigendo, uerba haec posuit: 'nec uero scientia iuris | |
| maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam | |
| superfuit.' In quo loco 'superfuit' significare uidetur 'supra | |
| fuit et praestitit superauitque maiores suos doctrina sua | 5 |
| superfluenti tamen et nimis abundanti': disciplinas enim | |
| Tubero stoicas dialecticas percalluerat. In libro quoque de | 8.1 |
| republica secundo id ipsum uerbum Cicero ponit non temere | |
| transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: 'Non grauarer, | |
| Laeli, nisi et hos uelle putarem et ipse cuperem te quoque | |
| aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praeser- | 5 |
| tim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. | |
| Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te | |
| rogamus.' | |
| Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo | 9.1 |
| in nostra memoria doctissimus, 'superesse' non simplici | |
| ratione dici tam Latine quam Graece: Graecos enim περισσόν | |
| in utramque partem ponere, uel quod superuacaneum esset | |
| ac non necessarium, uel quod abundans nimis et afluens et | 5 |
| exuberans; sic nostros quoque ueteres 'superesse' alias | 10.1 |
| dixisse pro superfluenti et uaciuo neque admodum neces- | |
| sario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut | |
| Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris | |
| anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, | 5 |
| quam esset satis. Qui dicit ergo 'superesse se' ei, quem | 11.1 |
| defendit, nihil istorum uult dicere, sed nescio quid aliud | 12.1 |
| indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit | |
| auctoritate uti, qui in georgicis ita scribsit: | |
| primus ego in patriam mecum, modo uita supersit. | |
| Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo uerbo usus uidetur, | 5 |
| quod 'supersit' dixit pro 'longinquius diutiusque adsit', | |
| illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: | 13.1 |
| florentisque secant herbas fluuiosque ministrant | |
| farraque, ne blando nequeat superesse labori; | |
| significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore. | |
| An autem 'superesse' dixerint ueteres pro 'restare et per- | 14.1 |
| ficiendae rei deesse', quaerebamus. Nam Sallustius in signi- | 15.1 |
| ficatione ista non 'superesse', sed 'superare' dicit. Verba eius | |
| in Iugurtha haec sunt: 'Is plerumque seorsum a rege exerci- | |
| tum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae | |
| fesso aut maioribus astricto superauerant.' Sed inuenimus in | 16.1 |
| tertio Enni annalium in hoc uersu: | |
| inde sibi memorat unum super esse laborem, | |
| id est relicum esse et restare, quod, quia id est, diuise | |
| pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse uideatur, | 5 |
| sed duae. Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est | 17.1 |
| relicum, non 'superesse', sed 'restare' dicit. | |
| Praeter haec 'superesse' inuenimus dictum pro 'super- | 18.1 |
| stitem esse'. Ita enim scriptum est in libro epistularum M. | 19.1 |
| Ciceronis ad L. Plancum et in epistula M. Asini Pollionis ad | |
| Ciceronem uerbis his: 'Nam neque deesse reipublicae uolo | |
| neque superesse', per quod significat, si respublica emoriatur | |
| et pereat, nolle se uiuere. In Plauti autem Asinaria mani- | 20.1 |
| festius id ipsum scriptum est in his uersibus, qui sunt eius | |
| comoediae primi: | |
| sicut tuum uis unicum gnatum tuae | |
| superesse uitae sospitem et superstitem. | 5 |
| Cauenda igitur est non inproprietas sola uerbi, sed | 21.1 |
| etiam prauitas ominis, si quis senior aduocatus adulescenti | |
| 'superesse se' dicat. |