| Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. | 1.21.pr.1 |
| Vergilii domesticum, <ubi> scriptum esset 'et ora tristia temptan- | |
| tum sensus torquebit amaror', non quod uulgus legeret 'sensu | |
| torquebit amaro'. | |
| Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic | 1.1 |
| legunt: | |
| at sapor indicium faciet manifestus et ora | |
| tristia temptantum sensu torquebit amaro. | |
| Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in com- | 2.1 |
| mentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseuerat | |
| non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse inuenerit in libro, | |
| qui fuerit ex domo atque familia Vergilii: | |
| et ora | 5 |
| tristia temptantum sensus torquebit amaror, | |
| neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam uiris | 3.1 |
| complacitum, quoniam uidetur absurde dici 'sapor sensu | |
| amaro torquet'. 'Cum ipse' inquiunt 'sapor sensus sit, non | |
| alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi | |
| dicatur "sensus sensu amaro torquet".' Sed enim cum | 5 |
| Fauorino Hygini commentarium legissem atque ei statim | 4.1 |
| displicita esset insolentia et insuauitas illius 'sensu torquebit | |
| amaro', risit et: 'Iouem lapidem,' inquit 'quod sanctissimum | |
| iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium | |
| hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego uerum dicere | 5 |
| arbitror. Non enim primus finxit hoc uerbum Vergilius | 5.1 |
| insolenter, sed in carminibus Lucreti inuento usus est non | |
| aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecel- | |
| lentis.' Verba ex IV Lucreti haec sunt: | 6.1 |
| dilutaque contra | |
| cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. | |
| Non uerba autem sola, sed uersus prope totos et locos | 7.1 |
| quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium uidemus. |