| Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid | 2.6.pr.1 |
| his, qui improbe <id> dicunt, respondeatur. | |
| Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est | 1.1 |
| Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui | |
| commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt | |
| quasi incuriose et abiecte uerbum positum in his uersibus: | |
| candida succinctam latrantibus inguina monstris | 5 |
| Dulichias uexasse rates et gurgite in alto | |
| a! timidos nautas canibus lacerasse marinis. | |
| 'Vexasse' enim putant uerbum esse leue et tenuis ac parui | 2.1 |
| incommodi nec tantae atrocitati congruere, cum homines | |
| repente a belua immanissima rapti laniatique sint. | |
| Item aliud huiuscemodi reprehendunt: | 3.1 |
| quis aut Eurysthea durum | |
| aut inlaudati nescit Busiridis aras? | |
| 'Inlaudati' parum idoneum esse uerbum dicunt neque id | |
| satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, | 5 |
| quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non | |
| laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis | |
| humani dignus esset. | |
| Item aliud uerbum culpauerunt: | 4.1 |
| per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, | |
| tamquam si non conuenerit dicere 'auro squalentem', | |
| quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluuies | |
| sit contraria. | 5 |
| Sed de uerbo 'uexasse' ita responderi posse credo: 'Vexasse' | 5.1 |
| graue uerbum est factumque ab eo uidetur, quod est | |
| 'uehere', in quo inest uis iam quaedam alieni arbitrii; non | |
| enim sui potens est, qui uehitur. 'Vexare' autem, quod ex eo | |
| inclinatum est, ui atque motu procul dubio uastiorest. Nam | 5 |
| qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is | |
| uexari proprie dicitur, sicuti 'taxare' pressius crebriusque | |
| est quam 'tangere', unde id procul dubio inclinatum est, et | |
| 'iactare' multo fusius largiusque est quam 'iacere', unde id | |
| uerbum traductum est, et 'quassare' quam 'quatere' grauius | 10 |
| uiolentiusque est. Non igitur, quia uolgo dici solet 'uexatum | 6.1 |
| esse' quem fumo aut uento aut puluere, propterea debet uis | |
| uera atque natura uerbi deperire, quae a ueteribus, qui pro- | |
| prie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conseruata est. | |
| M. Catonis uerba sunt ex oratione, quam de Achaeis | 7.1 |
| scripsit: 'Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque | |
| uexaret'; 'uexatam' Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando | |
| nullum calamitatis aut saeuitiae aut immanitatis genus | |
| reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit; | 5 |
| M. Tullius IV. in Verrem: 'Quae ab isto sic spoliata atque | 8.1 |
| direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello | |
| religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris | |
| praedonibus uexata esse uideatur.' | |
| De 'inlaudato' autem duo uidentur responderi posse. | 9.1 |
| Vnum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est mori- | |
| bus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod | |
| laudari queat. Vnde hic antiquissimus uersus uice prouerbii | |
| celebratus est: | 5 |
| πολλάκι γὰρ καὶ μωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπεν. | |
| Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni | 10.1 |
| uacat, is 'inlaudatus' est isque omnium pessimus deter- | |
| rimusque est, sicuti omnis culpae priuatio 'inculpatum' | |
| facit. 'Inculpatus' autem instar est absolutae uirtutis; 'in- | |
| laudatus' quoque igitur finis est extremae malitiae. Itaque | 11.1 |
| Homerus non uirtutibus appellandis, sed uitiis detrahendis | |
| laudare ampliter solet. Hoc enim est: | |
| τὼ δ’ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, | |
| et item illud: | 5 |
| ἔνθ’ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον, | |
| οὐδὲ καταπτώσσοντ’, οὐδ’ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι. | |
| Epicurus quoque simili modo maximam uoluptatem priua- | 12.1 |
| tionem detractionemque omnis doloris definiuit his uerbis: | |
| Ὅρος <τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν παντὸς> τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξ- | |
| αίρεσις. Eadem ratione idem Vergilius 'inamabilem' dixit | 13.1 |
| Stygiam paludem. Nam sicut 'inlaudatum' κατὰ στέρησιν | 14.1 |
| laudis, ita 'inamabilem' κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. | |
| Altero modo 'inlaudatus' ita defenditur: | 15.1 |
| 'Laudare' significat | 16.1 |
| prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus ciuili- | |
| bus auctor 'laudari' dicitur, quod est nominari. 'Inlaudatus' | 17.1 |
| autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut | |
| memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti | 18.1 |
| quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen | |
| eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in | |
| tempore nominaret. | |
| Tertium restat ex his, quae reprehensa sunt, quod 'tuni- | 19.1 |
| cam squalentem auro' dixit. Id autem significat copiam | 20.1 |
| densitatemque auri in squamarum speciem intexti. 'Squa- | |
| lere' enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, | |
| quae in serpentium pisciumue coriis uisuntur. Quam rem et | 21.1 |
| alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: | |
| quem pellis, inquit, ahenis | |
| in plumam squamis auro conserta tegebat, | |
| et alio loco: | 22.1 |
| iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis | |
| horrebat squamis. | |
| Accius in Pelopidis ita scribit: | 23.1 |
| eius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae. | |
| Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re | 24.1 |
| erat, ut incuteret uisentibus facie noua horrorem, id 'squalere' | |
| dicebatur. Sic in corporibus incultis squamosisque alta con- | 25.1 |
| geries sordium 'squalor' appellatur. Cuius significationis | |
| multo assiduoque usu totum id uerbum ita contaminatum | |
| est, ut iam 'squalor' de re alia nulla quam de solis inquina- | |
| mentis dici coeperit. | 5 |