| De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, | 2.7.pr.1 |
| in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis | |
| obsequendum sit. | |
| Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus, an | 1.1 |
| semper inque omnibus iussis patri parendum sit. Super ea | 2.1 |
| re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres senten- | |
| tias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradi- | |
| derunt easque subtilissime diiudicarunt. Earum una est: | 3.1 |
| omnia, quae pater imperat, parendum; altera est: in quibus- | 4.1 |
| dam parendum, quibusdam non obsequendum; tertia est: | 5.1 |
| nihil necessum esse patri obsequi et parere. | |
| Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis | 6.1 |
| est, super ea prius, quae dicta sunt, dicemus. 'Aut recte' | 7.1 |
| inquiunt 'imperat pater aut perperam. Si recte imperat, non, | |
| quia imperat, parendum, sed quoniam id fieri ius est, | |
| faciendum est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum, | |
| quod fieri non oportet.' Deinde ita concludunt: 'numquam | 8.1 |
| est igitur patri parendum, quae imperat'. Set neque istam | 9.1 |
| sententiam probari accepimus—argutiola quippe haec, sicuti | |
| mox ostendemus, friuola et inanis est—, neque autem illa, | 10.1 |
| quam primo in loco diximus, uera et proba uideri potest | |
| omnia esse, quae pater iusserit, parendum. Quid enim si | 11.1 |
| proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam im- | |
| perabit turpia aut impia? Media igitur sententia optima | 12.1 |
| atque tutissima uisa est quaedam esse parendum, quaedam | |
| non obsequendum. Sed ea tamen, quae obsequi non opor- | 13.1 |
| tet, leniter et uerecunde ac sine detestatione nimia sineque | |
| obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et | |
| relinquenda esse dicunt quam respuenda. | |
| Conclusio uero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum | 14.1 |
| est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui | |
| sic potest: Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti | 15.1 |
| censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. Quae sua ui recta | 16.1 |
| aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut | |
| amicos diligere, ea fieri oportet, siue imperet pater siue non | |
| imperet; sed quae his contraria quaeque turpia, omnino | 17.1 |
| iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. Quae uero in medio | 18.1 |
| sunt et a Graecis tum μέσα, tum ἀδιάφορα appellantur, ut in | |
| militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, | |
| uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum uenire, | |
| quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta | 5 |
| sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita | |
| ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: | |
| propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri paren- | |
| dum esse censent, ueluti si uxorem ducere imperet aut | |
| causas pro reis dicere. Quod enim utrumque in genere ipso | 19.1 |
| per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater | |
| iubeat, obsequendum est. Sed enim si imperet uxorem | 20.1 |
| ducere infamem, propudiosam, criminosam aut pro reo | |
| Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non | |
| scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis | |
| numero desinunt esse per sese haec media atque indifferen- | 5 |
| tia. Non ergo integra est propositio dicentium 'aut honesta | 21.1 |
| sunt, quae imperat pater, aut turpia', neque ὑγιές et νόμιμον | 22.1 |
| διεζευγμένον uideri potest. Deest enim diiunctioni isti ter- | |
| tium: 'aut neque honesta sunt neque turpia'. Quod si | |
| additur, non potest ita concludi: 'numquam est igitur patri | |
| parendum'. | 5 |