| Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in | 2.8.pr.1 |
| synlogismi disciplina. | |
| Plutarchus secundo librorum, quos de Homero composuit, | 1.1 |
| inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse | |
| usum Epicurum dicit uerbaque ipsa Epicuri ponit: Ὁ | |
| θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς· τὸ γὰρ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ | |
| ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. 'Nam praetermisit,' inquit 'quod | 2.1 |
| in prima parte sumere debuit, τὸν θάνατον εἶναι ψυχῆς καὶ | |
| σώματος διάλυσιν, tunc deinde eodem ipso, quod omiserat, | 3.1 |
| quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. | |
| Progredi autem hic' inquit 'synlogismus nisi illo prius posito | 4.1 |
| non potest.' | |
| Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine | 5.1 |
| synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita | |
| colligere et ratiocinari uelis, sic dici oportet: ὁ θάνατος | |
| ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ | |
| ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. Sed Epicurus, cuiusmodi homost, | 6.1 |
| non inscitia uidetur partem istam synlogismi praetermisisse, | |
| neque id ei negotium fuit synlogismum tamquam in scolis | 7.1 |
| philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus | |
| dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in | |
| morte euidens est, non est ratus necessariam esse eius ad- | |
| monitionem, quod omnibus prosus erat obuium. Sicuti | 8.1 |
| etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, | |
| set in principio: nam id quoque non inperite factum quis | |
| non uidet? | |
| Aput Platonem quoque multis in locis reperias syn- | 9.1 |
| logismos repudiato conuersoque ordine isto, qui in docendo | |
| traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione | |
| positos esse. |