| Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens pri- | 2.12.pr.1 |
| morem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum | |
| salubritatis penitus reperta. | |
| In legibus Solonis illis antiquissimis, quae Athenis axibus | 1.1 |
| ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut | |
| sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, | |
| legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: | |
| 'Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio | 5 |
| populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis | |
| utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo | |
| tempore in eoque casu ciuilis discordiae non alterutrae parti | |
| sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi | |
| malo ciuitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omni- | 10 |
| bus careto, exul extorrisque esto.' | |
| Cum hanc legem Solonis singulari sapientia praediti legis- | 2.1 |
| semus, tenuit nos grauis quaedam in principio admiratio | |
| requirentes, quam ob causam dignos esse poena existima- | |
| uerit, qui se procul a seditione et ciuili pugna remouissent. | |
| Tum, qui penitus atque alte usum ac sententiam legis | 3.1 |
| introspexerat, non ad augendam, sed ad desinendam sedi- | |
| tionem legem hanc esse dicebat. Et res prorsum se sic | |
| habent. Nam si boni omnes, qui in principio coercendae | 4.1 |
| seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem | |
| non deseruerint, ad alterutram partem diuidi sese adiun- | |
| xerint, tum eueniet, ut cum socii partis seorsum utriusque | |
| fuerint eaeque partes ab his, ut maioris auctoritatis uiris, | 5 |
| temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum | |
| restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, | |
| regunt atque mitificant et aduersarios sanatos magis cupiunt | |
| quam perditos. | |
| Hoc idem Fauorinus philosophus inter fratres quoque aut | 5.1 |
| amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio | |
| sunt utriusque partis beniuoli, si in concordia adnitenda | |
| parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum | |
| alteri in alteram partem discedant ac per id meritum uiam | 5 |
| sibi ad utriusque concordiam muniant. 'Nunc autem pleri- | 6.1 |
| que' inquit 'partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos | |
| litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos aduocatis | |
| maliuolis aut auaris, qui lites animasque eorum inflamment | |
| aut odii studio aut lucri.' | 5 |