| 'Liberos' in multitudinis numero etiam unum filium filiamue ueteres | 2.13.pr.1 |
| dixisse. | |
| Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores | 1.1 |
| etiam unum filium filiamue 'liberos' multitudinis numero | |
| appellarunt. Idque nos, cum in complurium ueterum libris | 2.1 |
| scriptum aliquotiens aduerterimus, nunc quoque in libro | |
| Sempronii Asellionis rerum gestarum quinto ita esse positum | |
| offendimus. Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus | 3.1 |
| militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis | |
| ipse interfuit, conscripsit. | |
| Eius uerba de Tiberio Graccho tribuno pl., quo in tempore | 4.1 |
| interfectus in Capitolio est, haec sunt: 'Nam Gracchus domo | |
| cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna | |
| milia hominum sequebantur.' Atque inde infra de eodem | 5.1 |
| Graccho ita scripsit: 'Orare coepit id quidem, ut se defen- | |
| derent liberosque suos; eum, quem uirile secus tum in eo | |
| tempore habebat, produci iussit populoque commendauit | |
| prope flens.' | 5 |