| QVI PRIMI LVDOS FECERVNT VSQVE AD | |
| AENEAM QVINTVM DECIMVM. | |
| . . . . . . . . quinto loco Argis quos fecit Danaus Beli filius filiarum | 273.1.1 |
| nuptiis cantu, unde hymenaeus dictus. | |
| sexto autem iterum | 2.1 |
| Argis quos fecit Lynceus Aegypti filius Iunoni Argiuae, qui appel- | |
| lantur ἀσπὶς ἐν Ἄργει. quibus ludis qui uicit accipit pro corona | |
| clipeum, ideo quod Abas Lyncei et Hypermestrae filius nuntiauit | |
| Danaum parentibus perisse, cui Lynceus de templo Iunonis Argi- | 5 |
| uae detraxit clipeum quod Danaus in iuuenta gesserat et Iunoni | |
| sacrauerat, et Abanti filio muneri dedit. | |
| in his ludis qui | 3.1 |
| semel uicit et iterum descendit ad certamen . . . . ut nisi iterum | |
| uincat . . . . . saepe descendat. | |
| septimo autem loco Perseus | 4.1 |
| Iouis et Danaes filius funebres Polydectae nutritori suo in insula | |
| Seripho, ubi cum luctatur percussit Acrisium auum suum et occidit. | |
| itaque quod sua uoluntate noluit, i<d> deorum factu<m> est num<ine>. | |
| octauo loco fecit Hercules Olympiae gymnicos Pelopi Tantali | 5.1 |
| filio, in quibus <ip>se contendit pammach<i>um, quod nos pancratium | |
| uocamus, cum Achareo. | |
| nono loco facti sunt in Nemea Arch<e>- | 6.1 |
| moro Lyci et Eurydices filio, quos fecerunt septem duces qui | |
| Thebas ibant oppugnatum, in quibus ludis postea uicerunt cursu | |
| Eun<e>us et Dei<p>ylus Iasonis et Hypsipyles filii. | |
| his quoque ludis | 7.1 |
| pythaules qui Pythia cantauerunt septem habuit palliatos qui | |
| uoce cantauerunt, unde postea appellatus est choraules. | |
| decimo | 8.1 |
| Isthmia Melicertae Athamantis filio et Inus fecisse dicitur Eratocles, | |
| alii poetae dicunt Theseum. | |
| undecimo fecerunt Argonautae in | 9.1 |
| Propontide Cyzico regi una cum filio, quem Iason imprudens noctu | |
| in litore occiderat, saltu luctatione et iaculo. | |
| duodecimo | 10.1 |
| autem, Argiuis quos fecit Acastus Pel<iae> filius. his ludis uicerunt | |
| Zet<es> Aquilonis filius dolichodromo, Calais eiusdem filius diaulo, | |
| Castor Iouis filius stadio, Pollux eiusdem filius caestu, Telamon | |
| Aeaci filius disco, Peleus eiusdem luctatione, Hercules Iouis filius | 5 |
| pammach<i>o, Meleager Oenei filius iaculo: | |
| Cygnus Martis | 11.1 |
| filius armis occidit †Pilum Diodoti filium, Bellerophontes uicit | |
| equo; quadrigis autem uicit Iolaus Iphicli filius Glaucum Sisyphi | |
| filium, quem equi mordici distraxerunt; Eurytus Mercurii filius | |
| sagittis, Cephalus Deionis filius funda, Olympus Mars<y>ae discipu- | 5 |
| lus tibiis, Orpheus Oeagri filius c<i>thara, Linus Apollinis filius cantu, | |
| Eumolpus Neptuni filius ad Olympi tibias uoce. | |
| tertio decimo | 12.1 |
| fecit in Ilio Priamus cenotaphium Paridi, quem natum iusserat | |
| interfici, gymnicos, in quibus certati sunt cursu Nestor Ne<l>ei filius, | |
| Helenus Priami filius, Deiphobus eiusdem, Polites eiusdem, | |
| Telephus Herculis filius, Cygnus Neptuni filius, Sarpedon Iouis | 5 |
| filius, Paris Alexander pastor Priami ignarus filius. uicit autem Paris | |
| et inuentus est esse Priami filius. | |
| quarto decimo Achilles | 13.1 |
| Patroclo funebres, in quibus Aiax uicit lucta et accepit lebetem au- | |
| reum munus, deinde Menelaus uicit iaculo et accepit muneri | |
| iaculum aureum. dimisso spectaculo eodem Phrygas captiuos | |
| duodecim in rogum Patrocli et equum et canem coniecit. | 5 |
| quinto decimo fecit Aeneas Veneris et Anchisae filius in Sicilia ad | 14.1 |
| Acesten Crinisi fluminis filium hospitem; ibi Aeneas patris ornauit | |
| exsequias ludicroque certamine honores debitos manibus soluit, in | |
| quibus primum nauale certamen fuit de . . . Mnesthe<u>s, | |
| nauis Pistris, Gyas, nauis Chimaer<a>, Sergestus, nauis Centaurus. | 5 |
| uicit autem Cloanthus cum naui Scylla et accepit praemium talen- | 15.1 |
| tum argenti, auratam chlamydem ex purpura intextum Gany- | |
| meden; Mnestheus loricam adeptus est, Gyas abstulit lebetas | |
| cymbiaque argento caelata, Sergestus captiuam cum duobus | |
| filiis nomine Pholoen. | 5 |
| secundo deinde certamine cursu Nisus, | 16.1 |
| Euryalus, Diores, Salius, Hel<y>mus, Panopes; uicit Euryalus, acce- | |
| pit praemium equum phaleris insignem, secundo Hel<y>mus Ama- | |
| zoniam pharetram, tertio Diores galeam Argolicam, Salio | |
| exuuias leonis donauit, Niso clipeum opus Did<y>maonis. | 5 |
| tertio | 17.1 |
| deinde certam<i>ne, caestibus Dares et Entellus; uicit Entellus, acce- | |
| pit praemium taurum, Dareti gladium et ensem tribuit. | |
| quarto | 18.1 |
| deinde certarunt sagitta H<ip>pocoon, Mnestheus, Acestes, Eurytion, | |
| qui accepit muneri galeam, quia †iudicis propter om<en> Acestae | |
| honorem cessit. | |
| quinto Ascanio puero duce luserunt pueri | 19.1 |
| Troia<m>. |