| QVIS QVID INVENERIT. | |
| . . . . . <quidam> nomine Cera<s>us uinum cum Acheloo flumine | 274.1.1 |
| in Aetolia miscuit, unde miscere κεράσαι est dictum. antiqui autem | |
| nostri in lectis tricliniaribus in <f>ulcris capita asellorum uite alligata | |
| habuerunt, significantes <eum uini> suauitatem inuenisse. caper | |
| autem uitem quam praeroserat plenius fructum protulit, unde | 5 |
| etiam p<u>tationem inuenerunt. | |
| Pelethronius frenos et stratum | 2.1 |
| equis primus inuenit. | |
| Be<l>ona prima acum repperit, quae Graece | 3.1 |
| βελόνη appellatur. | |
| Cadmus Agenoris filius aes Thebis primus | 4.1 |
| inuentum condidit; <Ae>acus Iouis filius in Panchaia in monte Taso | |
| aurum primus inuenit. Indus rex in Scythia argentum primus | |
| inuenit, quod Erichthonius Athenas primum attulit. | |
| Elide, | 5.1 |
| quae urbs est in Peloponneso, certamina quadrigarum primum | |
| instituta sunt. | |
| Midas rex Cybeles filius Phryx plumbum album | 6.1 |
| et nigrum primus inuenit. | |
| Arcades res diuinas primi diis fece- | 7.1 |
| runt. | |
| Phoroneus Inachi filius arma Iunoni primus fecit, qui ob | 8.1 |
| eam causam primus regnandi potestatem habuit. | |
| Chiron centau- | 9.1 |
| rus Saturni filius artem medicinam chirurgicam ex herbis primus | |
| instituit; Apollo artem oculariam medicinam primus fecit; tertio | |
| autem loco Asclepius Apollinis filius clinicen repperit. | |
| antiqui | 10.1 |
| obstetrices non habuerunt, unde mulieres uerecundia ductae | |
| interierant. nam Athenienses cauerant ne quis seruus aut femina | |
| artem medicinam disceret. <H>agnodice quaedam puella uirgo | |
| concupiuit medicinam discere, quae cum concupisset, demptis | 5 |
| capillis habitu uirili se H<e>rophilo cuidam tradidit in disciplinam. | |
| quae cum artem didicisset, et feminam laborantem audisset ab | 11.1 |
| inferiore parte, ueniebat ad eam, quae cum credere se noluisset, | |
| aestimans uirum esse, illa tunica sublata ostendit se feminam esse, | |
| et ita eas curabat. | |
| quod cum uidissent medici se ad feminas non | 12.1 |
| admitti, <H>agnodicen accusare coeperunt, quod dicerent eum gla- | |
| brum esse et corruptorem earum, et illas simulare imbecil- | |
| litatem. | |
| quo<d> cum Areopagitae consedissent, <H>agnodicen | 13.1 |
| damnare coeperunt; quibus <H>agnodice tunicam alleuauit et se | |
| ostendit feminam esse. et ualidius medici accusare coeperunt, | |
| quare tum feminae principes ad iudicium uenerunt et dixerunt, | |
| Vos coniuges non estis sed hostes, quia quae salutem nobis inuenit | 5 |
| eam damnatis. tunc Athenienses legem emendarunt, ut | |
| ingenuae artem medicinam discerent. | |
| Perdix Daedali sororis | 14.1 |
| filius et circinum et serram ex piscis spina repperit. | |
| Daedalus | 15.1 |
| Eupalami filius deorum simulacra primus fecit. | |
| <Oann>es qui in | 16.1 |
| Chaldaea de mari exisse dicitur astrologiam interpretatus est. | |
| Lydi surculis lanam <in>fecerunt, postea idem s<t>amen. | 17.1 |
| Pan fistulae cantum primus inuenit. | 18.1 |
| in Sicilia frumentum Ceres | 19.1 |
| prima inuenit. | |
| Tyrrhenus Herculis filius tubam primus inuenit | 20.1 |
| hac ratione, quod cum carne humana comites eius uescerentur, ob | |
| crudelitatem incolae circa regionem diffugerunt; tunc ille quia ex | |
| eorum decesserat, concha pertusa buccinauit et pagum conuocauit, | |
| testatique sunt se mortuum sepulturae dare nec consumere. unde | 5 |
| tuba Tyrrhenum melos dicitur. | |
| quod exemplum hodie | 21.1 |
| <R>omani seruant, et cum aliquis decessit, tubicines cantant et amici | |
| conuocantur testandi gratia eum neque ueneno neque ferro inte- | |
| riisse. cornicines autem classici inuenerunt. | |
| Afri et Aegyptii | 22.1 |
| primum fustibus dimicauerunt, postea Belus Neptuni filius gladio | |
| belligeratus est, unde bellum est dictum. |