| PARERGA EIVSDEM. | |
| Antaeum terrae filium in Libya occidit. hic cogebat hospites | 31.1.1 |
| secum luctari et delassatos interficiebat; hunc luctando necauit. | |
| Busiridem in Aegypto, qui hospites immolare solitus erat; huius | 2.1 |
| legem cum audiit, passus est se cum infula ad aram adduci, Busiris | |
| autem cum uellet deos imprecari, Hercules eum claua ac ministros | |
| sacrorum interfecit. | |
| Cygnum Martis filium armis superatum | 3.1 |
| occidit. quo cum Mars uenisset et armis propter filium contendere | |
| uellet cum eo, Iouis inter eos fulmen misit. | |
| cetum cui Hesione | 4.1 |
| fuit apposita Troiae occidit; Laomedonta patrem Hesiones quod | |
| eam non reddebat sagittis interfecit. | |
| aethonem aquilam quae | 5.1 |
| Prometheo cor exedebat sagittis interfecit. | |
| Lycum Neptuni | 6.1 |
| filium quod Megaram Creontis filiam uxorem eius et filios Ther<i>- | |
| machum et Ophiten occidere uoluit interfecit. | |
| Achelous fluuius | 7.1 |
| in omnis figuras se immutabat. hic cum Hercule propter Deianirae | |
| coniugium cum pugnaret, in taurum se conuertit, cui Hercules | |
| cornu detraxit, quod cornu Hesperidibus siue Nymphis | |
| donauit, quod deae pomis replerunt et cornu copiae appellarunt. | 5 |
| Neleum Hippocoontis filium cum decem filiis occidit, quoniam is | 8.1 |
| eum purgare siue lustrare <n>oluit tunc cum Megaram Creontis | |
| filiam uxorem suam et filios Ther<i>machum et Ophiten interfecerat. | |
| Eurytum quod Iole<n> filiam eius in coniugium petiit et ille | 9.1 |
| eum repudiauit occidit. | |
| centaurum Nessum quod Deianiram | 10.1 |
| uiolare uoluit occidit. | |
| Eurytionem centaurum quod Deianiram | 11.1 |
| Dexamen<i> filiam speratam suam uxorem petiit occidit. |