| ALCIMENA. | |
| Amphitr<y>on cum abesset ad expugnandam Oechaliam, Alcimena | 29.1.1 |
| aestimans Iouem coniugem suum esse, eum thalamis recepit. | |
| qui cum in thalamos uenisset et ei referret quae in Oechalia gessisset, | |
| ea credens coniugem esse cum eo concubuit. | |
| qui tam libens cum | 2.1 |
| ea concubuit ut unum diem usurparet, duas noctes congeminaret, | |
| ita ut Alcimena tam longam noctem ammiraretur. postea cum | |
| nuntiaretur ei coniugem uictorem adesse, minime curauit, | |
| quod iam putabat se coniugem suum uidisse. | 5 |
| qui cum Amphi- | 3.1 |
| tr<y>on in regiam intrasset et eam uideret neglegentius securam, | |
| mirari coepit et queri quod se aduenientem non excepisset; cui | |
| Alcimena respondit: Iam pridem uenisti et mecum concubuisti | |
| et mihi narrasti quae in Oechalia gessisses. | 5 |
| quae cum signa | 4.1 |
| omnia diceret, sensit Amphitryon numen aliquod fuisse pro se, | |
| ex qua die cum ea non concubuit. quae ex Ioue compressa peperit | |
| Herculem. | |
| HERCVLIS ATHLA DVODECIM AB EVRYSTHEO | |
| IMPERATA. | |
| Infans cum esset, dracones duos duabus manibus necauit, quos | 30.1.1 |
| Iuno miserat, unde primigenius est dictus. | |
| Leonem Nem<e>um, | 2.1 |
| quem Luna nutrierat in antro amph<is>t<omo at>ro<t>um, necauit, cuius | |
| pellem pro tegumento habuit. | |
| Hydram Lernaeam Typhonis | 3.1 |
| filiam cum capitibus nouem ad fontem Lernaeum interfecit. haec | |
| tantam uim ueneni habuit ut afflatu homines necaret, et si quis | |
| eam dormientem transierat, uestigia eius afflabat et maiori cruciatu | |
| moriebatur. hanc Minerua monstrante interfecit et exinterauit et | 5 |
| eius felle sagittas suas tinxit; itaque quicquid postea sagittis fixe- | |
| rat, mortem non effugiebat, unde postea et ipse periit in Phr<y>gia. | |
| aprum Erymanth<i>um occidit. | 4.1 |
| ceruum ferocem in Arcadia | 5.1 |
| cum cornibus aureis uiuum in conspectu Eurysthei regis adduxit. | |
| aues Stymphalides in insula Martis, quae emissis pennis suis | 6.1 |
| iaculabantur, sagittis interfecit. | |
| Auge<ae> regis stercus bobile uno | 7.1 |
| die purgauit, maiorem partem Ioue adiutore; flumine ammisso | |
| totum stercus abluit. | |
| taurum cum quo Pasiph<a>e concubuit | 8.1 |
| ex Creta insula Mycenis uiuum adduxit. | |
| Diomedem Thraciae | 9.1 |
| regem et equos quattuor eius, qui carne humana uescebantur, cum | |
| Abdero famulo interfecit; equorum autem nomina Podar<g>us Lam- | |
| pon Xanthus Dinus. | |
| Hippolyten Amazonam, Martis et Otr<e>rae | 10.1 |
| reginae filiam, cui reginae Amazonis balteum detraxit; tum | |
| Antiopam captiuam Theseo donauit. | |
| Ger<y>onem Chrysaoris | 11.1 |
| filium trimembrem uno telo interfecit. | |
| draconem immanem | 12.1 |
| Typhonis filium, qui mala aurea Hesperidum seruare solitus erat, | |
| ad montem Atlantem interfecit, et Eur<y>stheo regi mala attulit. | |
| canem Cerberum Typhonis filium ab inferis regi in conspectum | 13.1 |
| adduxit. |