MEDVS.
  Persi Solis filio, fratri Aeetae, responsum fuit ab Aeetae progenie 27.1.1
mortem cauere: ad quem Medus dum matrem persequitur tem-
pestate est delatus, quem satellites comprehensum ad regem Persen
perduxerunt.
Medus Aegei et Medeae filius ut uidit se in 2.1
inimici potestatem uenisse, <Hi>ppoten Creontis filium se esse men-
titus est. rex diligentius qu<a>erit et in custodia eum conici iussit;
ubi sterilitas et penuria frugum dicitur fuisse.
quo Medea in 3.1
curru iunctis draconibus cum uenisset, regi se sacerdotem Dianae
ementita est; dixit sterilitatem se expiare posse, et cum a rege
audisset <Hi>ppoten Creontis filium in custodia haberi, arbitrans eum
patris iniuriam exsequi uenisse, ibique . . . . . . . imprudens filium 5
prodidit.
nam regi persuadet eum <Hi>ppoten non esse sed Medum 4.1
Aegei filium a matre missum ut regem interficeret, petitque ab eo ut
interficiendus sibi traderetur, aestimans <Hi>ppoten esse.
itaque Medus cum productus esset ut mendacium morte puniret, 5.1
<u>t illa aliter esse uidit quam putauit, dixit se cum eo colloqui uelle
atque ensem ei tradidit iussitque aui sui iniurias exsequi. Medus re
audita Persen interfecit regnumque auitum possedit; ex suo nomine
terram Mediam cognominauit. 5
O<T>OS ET EPHIALTES.
  O<t>os et Ephialtes Alo<e>i et <I>phimedes [Neptuni] . . . . filiae 28.1.1
filii mira magnitudine dicuntur fuisse; hi singuli singulis mensibus
nouem digitis crescebant. itaque cum essent annorum nouem in
caelum ascendere sunt conati.
qui aditum sibi ita faciebant; 2.1
montem enim Ossam super Pelion posuerunt (unde etiam Pelion
Ossa mons appellatur), aliosque montes construebant; qui ab
Apolline nacti sunt interfecti.
alii autem auctores dicunt Neptuni 3.1
et <I>phimedes filios fuisse atro<t>os; hi cum Dianam comprimere
uoluissent, quae cum non posset uiribus eorum obsistere, Apollo
inter eos ceruam misit, quam illi furore incensi dum uolunt iaculis
interficere, alius alium interfecerunt. 5
qui ad inferos dicuntur 4.1
hanc p<oe>nam pati; ad columnam auersi alter ab altero serpentibus
sunt deligati; est styx inter, columnam sedens ad quam sunt
deligati.