| MEDEA. | |
| Aeetae Medea et Idy<i>ae filia cum ex Iasone iam filios M<e>r<m>erum | 25.1.1 |
| et <Ph>eret<e>m procreasset summaque concordia uiuerent, obicieba- | |
| tur ei hominem tam fortem ac formosum ac nobilem uxorem adue- | |
| nam atque ueneficam habere. | |
| huic Creon Menoeci filius rex | 2.1 |
| Corinthius filiam suam minorem Glaucen dedit uxorem. Medea | |
| cum uidit se erga Iasonem bene merentem tanta contumelia esse | |
| affectam, coronam ex uenenis fecit auream eamque muneri filios | |
| suos iussit nouercae dare. | 5 |
| Creusa munere accepto cum Iasone et | 3.1 |
| Creonte confraglauit. Medea ubi regiam ardere uidit, natos | |
| suos ex Iasone M<e>r<m>erum et <Ph>eretem interfecit et profugit a | |
| Corintho. | |
| MEDEA EXVL. | |
| Medea Corintho exul Athenas ad Aegeum Pandionis filium | 26.1.1 |
| deuenit in hospitium eique nupsit; ex eo natus est Medus. | |
| postea | 2.1 |
| sacerdos Dianae Medeam exagitare coepit, regique negabat sacra | |
| caste facere posse eo quod in ea ciuitate esset mulier uenefica | |
| et scelerata. tunc iterum exulatur. | |
| Medea autem iunctis draconi- | 3.1 |
| bus ab Athenis Colchos redit; quae in itinere Absoridem uenit, | |
| ubi frater Abysrtus sepultus erat. ibi Absoritani serpentium multi- | |
| tudini resistere non poterant; Medea autem ab eis rogata lectas eas | |
| in tumulum fratris coniecit, quae adhuc ibi permanentes, si | 5 |
| qua [autem] extra tumulum exit, debitum naturae persoluit. |