ABSYRTVS.
  Ae<e>ta ut resciit Medeam cum Iasone profugisse, naue comparata 23.1.1
misit Absyrtum filium cum satellitibus armatis ad eam persequen-
dam. qui cum in Adriatico mari in Histria eam persecutus esset ad
Alcinoum regem, et uellet armis contendere, Alcinous se inter
eos interposuit, ne bellarent; quem iudicem sumpserunt, qui eos in 5
posterum distulit.
qui cum tristior esset et interrogatus est a 2.1
coniuge Arete quae causa esset tristitiae, dixit se iudicem sumptum
a duabus diuersis ciuitatibus, inter Colchos et Argiuos. quem cum
interrogaret Arete quidnam esset iudicaturus, respondit Alcinous, si
uirgo fuerit Medea, parenti redditurum, sin autem mulier, coniugi. 5
hoc cum audiuit Arete a coniuge, mittit nuntium ad Iasonem, et 3.1
is Medeam noctu in antro deuirginauit. postero autem die cum
ad iudicium uenissent et Medea mulier esset inuenta, coniugi est
tradita.
nihilominus cum profecti essent, Absyrtus timens patris 4.1
praecepta persecutus est eos in insulam Mineruae; ibi cum
sacrificaret Mineruae Iason et Absyrtus interuenisset, ab Iasone est
interfectus. cuius corpus Medea sepulturae dedit, atque inde
profecti sunt. 5
Colchi qui cum Absyrto uenerant, timentes 5.1
Ae<e>tam, illic remanserunt, oppidumque condiderunt quod ab
Absyrti nomine Absor<o>n appellarunt. haec autem insula posita est
in Histria contra Pola<m>, iuncta insulae †cantae.
IASON: PELIADES.
  Iason cum Peliae patrui sui iussu tot pericula adisset, cogitare 24.1.1
coepit quomodo eum sine suspicione interficeret. hoc Medea
se facturam pollicetur.
itaque cum iam longe a Colchis essent, 2.1
nauem iussit in occulto collocari et ipsa ad Peliae filias pro sacerdote
Dianae uenit; eis pollicetur se patrem earum Pelian ex sene
iuuenem facturam, idque Alcestis maior filia negauit fieri posse.
Medea quo facilius eam perduceret ad suam uoluntatem, 3.1
caliginem eis obiecit et ex uenenis multa miracula fecit quae ueri
similia esse uiderentur, arietemque uetulum in aënum coniecit,
unde agnus pulcherrimus prosiluisse uisus est.
eodemque modo 4.1
[unde] Peliades, id est Alcestis Pelopia Medusa <P>isid<i>ce Hippothoe,
Medeae impulsu patrem suum occisum in aën<o> coxerunt. cum
se deceptas esse uiderent, a patria profugerunt.
at Iason, signo a 5.1
Medea accepto, regia est potitus, Acastoque Peliae filio fratri
Peliadum, quod secum Colchos ierat, regnum paternum tradidit;
ipse cum Medea Corinthum profectus est.