| STYMPHALIDES. | |
| Argonautae cum ad insulam Diam uenissent et aues ex pennis | 20.1.1 |
| suis eos conficerent pro sagittis, cu<m> multitudini auium resis- | |
| tere non possent, ex Phinei monitu cl<i>peos et hastas sumpserunt, | |
| ex<que> more Curetum sonitu eas fugarunt. | |
| PHRIXI FILII. | |
| Argonautae cum per Cyan<e>as cautes, quae dicuntur petrae Sym- | 21.1.1 |
| plegades, intrassent mare quod dicitur Euxinum et errarent, | |
| uoluntate Iunonis delati sunt ad insulam Diam. | |
| ibi inuenerunt | 2.1 |
| naufragos nudos atque inopes Phr<i>xi et C<h>alciopes filios Argum | |
| Phrontidem Melam Cylindrum; qui cum casus suos exposuissent | |
| Iasoni, se cum ad auum festinarent Athamanta ire naufragio facto | |
| ibi esse eiectos, quos Iason receptos auxilio iuuit; qui Iasonem Col- | 5 |
| chos perduxerunt per flumen Thermodoontem. | |
| et cum iam | 3.1 |
| non longe essent a Colchis, iusserunt nauem in occulto collocari, et | |
| uenerunt ad matrem Chalc<i>ope<n> Medeae sororem, indicantque | |
| Iasonis beneficia et cur uenissent. tunc Chalciope de Medea indicat, | |
| perducitque eam cum filiis suis ad Iasonem. | 5 |
| quae cum eum | 4.1 |
| uidisset, agnouit quem in somniis adamauerat Iunonis impulsu, | |
| omniaque ei pollicetur, et perducunt eum ad templum. | |
| AE<E>TA. | |
| Ae<e>tae Solis filio erat responsum tam diu eum regnum habi- | 22.1.1 |
| turum quamdiu ea pellis quam Phrixus consecrauerat in fano Martis | |
| esset. | |
| itaque Ae<e>ta Iasoni hanc simultatem constituit, si uellet | 2.1 |
| pellem auratam auferre, tauros aeripedes qui flammas naribus | |
| spirabant iungeret adamanteo iugo, et araret dentesque draconis ex | |
| galea sereret, ex quibus gens armatorum statim enascere[n]tur et | |
| se mutuo interficeret. | 5 |
| Iuno autem Iasonem ob id semper | 3.1 |
| uoluit seruatum quod, cum ad flumen uenisset uolens hominum | |
| mentes temptare, anum se simulauit et rogauit ut se transferre<n>t; | |
| cum ceteri qui transierant despexissent, ille transtulit eam. | |
| itaque cum sciret Iasonem sine Medeae consilio imperata perficere | 4.1 |
| non posse, petit a Venere ut Medeae amorem iniceret. Iason | |
| a Medea Veneris impulsu amatus est; eius opera ab omni periculo | |
| liberatus est. nam cum tauris arasset et armati essent enati, Medeae | |
| monitu lapidem inter eos abiecit; illi inter se pugnantes alius alium | 5 |
| interfecerunt. dracone autem uenenis sopito, pellem de fano | |
| sustulit, in patriamque cum Medea est profectus. |