| AMYCVS. | |
| Amycus Neptuni et Melies filius, Bebryciae rex. in huius regna | 17.1.1 |
| qui uenerat caestis cogebat secum contendere et deuictos perdebat. | |
| hic cum Argonautas prouocasset ad caestus, Pollux cum eo conten- | |
| dit et eum interfecit. | |
| LYCVS. | |
| Lycus rex insulae Propontidis Argonautas recepit hospitio | 18.1.1 |
| in honorem, eo quod Amycum interfecerant, quod eum saepe | |
| †inficiaretur. Argonautae dum apud Lycum morantur et <s>tra<m>en- | |
| tatum exissent, Idmon <Apollinis> filius ab apro percussus interiit, | |
| in cuius dum diutius sepultura morantur, <Ti>ph<y>s Phorbantis filius | 5 |
| moritur. tunc Argonautae Ancaeo Neptuni filio nauem Argo | |
| gubernandam dederunt. | |
| PHINEVS. | |
| Phineus Agenoris filius Thrax ex Cleopatra habuit filios duos. | 19.1.1 |
| hi a patre nouercae crimine excaecati sunt. | |
| huic etiam Phineo | 2.1 |
| Apollo augurium dicitur dedisse; hic deorum consilia cum enun- | |
| tiaret, ab Ioue est excaecatus, et apposuit ei Harpy<i>as, qui | |
| Iouis canes esse dicuntur, quae escam ab ore eius a<u>ferrent. | |
| huc | 3.1 |
| cum Argonautae deuenissent et eum iter ut demonstraret rogarent, | |
| dixit se demonstraturum si eum poena liberarent. tunc Zetes et | |
| Calais, Aquilonis uenti et Orithyiae filii, qui pennas in capite et | |
| in pedibus habuisse dicuntur, Harpy<i>as fugauerunt in insulas | 5 |
| Strophadas et Phineum poena liberarunt. | |
| quibus monstrauit | 4.1 |
| quomodo Symplegadas transirent, ut columbam mitterent; quae | |
| petrae cum concurrissent, in recessu earum . . . . . . . . . illi retro | |
| refugerent. Argonautae beneficio Phinei Symplegadas transierunt. |