| LEMNIAD<ES>. | |
| In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non | 15.1.1 |
| fecerant, cuius ira uiri earum Thressas uxores duxerunt et priores | |
| spreuerunt. at Lemniades eiusdem Veneris impulsu coniuratae | |
| genus uirorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsi- | |
| pylen, quae patrem suam Thoantem clam in nauem imposuit, | 5 |
| quem tempestas in insulam Tauricam detulit. | |
| interim Argo- | 2.1 |
| nautae praenauigantes Lemno accesserunt; quos ut uidit Iphinoe | |
| custos portae, nuntiauit Hypsipylae reginae, cui Pol<y>xo aetate | |
| constituta dedit consilium ut e<o>s laribus hospitalibus obligaret | |
| hospitioque inuitaret. | 5 |
| Hypsipyle ex Iasone procreauit filios | 3.1 |
| Eun<e>um et Deip<y>lum. | |
| ibi cum plures dies retenti essent, ab | 4.1 |
| Hercule obiurgati discesserunt. | |
| Lemniades autem postquam | 5.1 |
| scierunt Hypsipylen patrem suum seruasse, conatae sunt eam | |
| interficere; illa fugae se mandauit. hanc praedones exceptam The- | |
| bas deportarunt et regi Lyco in seruitutem uendiderunt. | |
| Lemniades autem quaecunque ex Argonautis conceperunt, eorum | 6.1 |
| nomina filiis suis imposuerunt. | |
| CYZICVS. | |
| Cyzicus Eusori filius rex in insula Propontidis Argonautas | 16.1.1 |
| hospitio liberali excepit; qui cum ab eo discessissent totumque | |
| diem nauigassent, nocte tempestate orta ad eandem insulam ignari | |
| delati sunt. | |
| quos Cyzicus hostes Pelasgicos arbitrans esse, cum | 2.1 |
| eis noctu in litore arma contulit, et ab Iasone est interfectus; quod | |
| postero die cum prope litus appropinquasset et uidisset se regem | |
| interfecisse, sepulturae eum tradidit atque filiis regnum tradidit. |