| PHRIXVS. | |
| Phrixus et Helle insania a Libero obiecta cum in silua errarent, | 3.1.1 |
| Nebula mater eo dicitur uenisse et arietem inauratum adduxisse, | |
| Neptuni et Theophanes filium, eumque natos suos ascendere iussit | |
| et Colchos ad regem Aeolum Solis filium transire ibique arietem | |
| Marti immolare. | 5 |
| ita dicitur esse factum; quo cum ascendis- | 2.1 |
| sent et aries eos in pelagus detulisset, Helle de ariete decidit, ex | |
| quo Hellespontum pelagus est appellatum, Phrixum autem Colchos | |
| detulit; ibi matris praeceptis arietem immolauit pellemque eius | |
| inauratam in templo Martis posuit, quam seruante dracone Iason | 5 |
| Aesonis et Alcimedis filius dicitur petisse. | |
| Phrixum autem | 3.1 |
| Aeeta libens recepit filiamque C<h>al<c>iopen dedit ei uxorem; quae | |
| postea liberos ex eo procreauit. sed ueritus est Aeeta ne se regno | |
| eicerent, quod ei responsum fuit ex prodigiis ab aduena Aeoli filio | |
| mortem caueret; itaque Phrixum interfecit. | 5 |
| at filii eius, Argus | 4.1 |
| Phrontis Melas Cylindrus, in ratem conscenderunt, ut ad auum | |
| Athamentem transirent: hos Iason cum pellem peteret, naufragos | |
| ex insula Dia sustulit et ad C<h>al<c>iopen matrem reportauit, cuius | |
| beneficio ad sororem Medeam est commendatus. | 5 |
| INO EVRIPIDIS. | |
| Athamas in Thessalia rex cum Inonem uxorem, ex qua duos filios | 4.1.1 |
| . . . . . , perisse putaret, duxit nymphae filiam Themistonem uxo- | |
| rem; ex ea geminos filios procreauit. | |
| postea resciit Inonem in | 2.1 |
| Parnaso esse, qua<m> bacchationis causa eo peruenisse; misit qui | |
| eam adducerent; quam adductam celauit. | |
| resciit Themisto | 3.1 |
| eam inuentam esse, sed quae esset nesciebat. coepit uelle filios eius | |
| necare; rei consciam quam captiuam esse credebat ipsam Inonem | |
| sumpsit, et ei dixit ut filios suos candidis uestimentis operiret, | |
| Inonis filios nigris. | 5 |
| Ino suos candidis, Themistonis pullis operuit; | 4.1 |
| tunc Themisto decepta suos filios occidit; id ubi resciit, ipsa | |
| se necauit. | |
| Athamas autem in uenatione per insaniam Learchum | 5.1 |
| maiorem filium suum interfecit; at Ino cum minore filio Melicerte | |
| in mare se deiecit et dea est facta. |