| ATHAMAS. | |
| Semele quod cum Ioue concubuerat, ob id Iuno toto generi eius | 5.1.1 |
| fuit infesta; itaque Athamas Aeoli filius per insaniam in uena- | |
| tione filium suum interfecit sagittis. | |
| CADMVS. | |
| Cadmus Agenoris et A<rg>iopes filius, ira Martis quod draconem | 6.1.1 |
| fontis Castalii custodem occiderat suorum prole interempta, cum | |
| Harmonia Veneris et Martis filia uxore sua in Illyriae regionibus in | |
| dracones sunt conuersi. | |
| ANTIOPA. | |
| Antiopa Nyctei filia ab Epapho per dolum est stuprata, itaque a | 7.1.1 |
| Lyco uiro suo eiecta est. hanc uiduam Iuppiter compressit. | |
| at | 2.1 |
| Lycus Dircen in matrimonium duxit, cui suspicio incidit uirum | |
| suum clam cum Antiopa concubuisse; itaque imperauit famulis | |
| ut eam in tenebris uinctam clauderent. | |
| cui postquam partus | 3.1 |
| instabat, effugit ex uinculis Iouis uoluntate in montem C<i>th<ae>ro- | |
| nem; cumque partus premeret et quaereret ubi pareret, dolor eam | |
| in ipso biuio coegit partum edere. | |
| quos pastores pro suis educa- | 4.1 |
| runt et appellarunt Zeton, ἀπὸ τοῦ ζητεῖν τόπον, alterum uero | |
| Amphionem, ὅτι ἐν διόδῳ ἢ ὅτι ἀμφὶ ὁδὸν αὐτὸν ἔτεκεν, | |
| id est quoniam in biuio eum edidit. | |
| qui postquam matrem | 5.1 |
| agnouerunt, Dircen ad taurum indomitum deligatam uita priua- | |
| runt, ex cuius corpore in monte C<i>th<ae>rone fons est natus qui | |
| Dirc<a>eus est appellatus, beneficio Liberi, cuius baccha fuerat. |