| EADEM EVRIPIDIS [quam scribit Ennius]. | |
| Nyctei regis in Boeo<t>ia fuit filia Antiopa; eius formae boni- | 8.1.1 |
| tate Iuppiter adductus grauidam fecit. | |
| quam pater cum punire | 2.1 |
| uellet propter stuprum minitans periculum, Antiopa effugit. casu | |
| in eodem loco quo illa peruenerat Epaphus Sicyonius stabat; | |
| is mulierem aduectam domo matrimonio suo iunxit. | |
| id Nyct<e>us | 3.1 |
| aegre ferens, cum moreretur Lyco fratri suo per obtestationem man- | |
| dat, cui tum regnum relinquebat, ne impune Antiopa ferret; huius | |
| post mortem Lycus S<i>c<y>onem uenit; interfecto Epapho Antiopam | |
| uinctam adduxit in C<i>th<ae>ronem; parit geminos et reliquit, quos | 5 |
| pastor educauit, Zetum et Amphionem nominauit. | |
| Antiopa | 4.1 |
| Dirce uxori Lyci data erat in cruciatum; ea occasione nacta fugae | |
| se mandauit; deuenit ad filios suos, ex quibus Zetus existimans | |
| fugitiuam non recepit. in eundem locum Dirce per bacchationem | |
| Liberi illuc delata est; ibi Antiopam repertam ad mortem extra- | 5 |
| hebat. | |
| sed ab educatore pastore adulescentes certiores facti eam | 5.1 |
| esse matrem suam, celeriter consecuti matrem eripuerunt, Dircen | |
| ad taurum crinibus religatam necant. | |
| Lycum cum occidere uel- | 6.1 |
| lent, uetuit eos Mercurius, et simul iussit Lycum concedere regnum | |
| Amphioni. |