| NIOBE. | |
| Amphion et Zetus Iouis et Antiopes Nyctei filii iussu Apol- | 9.1.1 |
| linis Thebas muro circumcinxerunt usque ad †semedustum, | |
| Laiumque Labdaci regis filium in exsilium eiecerunt, ipsi ibi | |
| regnum obtinere coeperunt. | |
| Amphion in coniugium Niobam | 2.1 |
| Tantali et Diones filiam accepit, ex qua procreauit liberos septem | |
| totidemque filias; quem partum Niobe Latonae anteposuit, | |
| superbiusque locuta est in Apollinem et Dianam quod illa cincta | |
| uiri cultu esset, et Apollo uestem deorsum . . . . . . atque crinitus, | 5 |
| et se numero filiorum Latonam superare. | |
| ob id Apollo filios eius | 3.1 |
| in silua uenantes sagittis interfecit [in monte Sipylo], et Diana filias | |
| in regia sagittis interemit praeter Chloridem. at genetrix liberis | |
| orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte Sipylo, eiusque hodie | |
| lacrimae man<a>re dicuntur. | 5 |
| Amphion autem cum templum Apol- | 4.1 |
| linis expugnare uellet, ab Apolline sagittis est interfectus. | |
| CHLORIS. | |
| Chloris <Niobes et> Amphionis filia quae ex septem superauerat. | 10.1.1 |
| hanc habuit in coniugem Neleus Hippocoontis filius, ex qua | |
| procreauit liberos masculos duodecim. | |
| Hercules cum Pylum | 2.1 |
| expugnaret, Neleum interfecit et filios eius decem, undecimus | |
| autem Periclymen<u>s beneficio Neptuni aui in aquilae effigiem | |
| conuersus mortem effugit. | |
| nam duodecimus Nestor in Ilio erat, | 3.1 |
| qui tria saecula uixisse dicitur beneficio Apollinis; nam quos annos | |
| Chlor<id>is [et] fratrum Apollo eripuerat, Nestori concessit. |