| NIOBIDAE. | |
| Tantalus Ismenus Eupin<yt>us Phaedimus Sip<y>lus <Dama>sichtho<n> | 11.1.1 |
| Archenor: <Neaera Phth>ia [de] Chloris Asty<c>ratia †siboe | |
| Eudoxa Og<y>gia. hi sunt filii et filiae Niobae uxoris Amphionis. | |
| PELIAS. | |
| Peliae Cret<h>ei et Tyrus filio responsum erat ut Neptuno | 12.1.1 |
| sacrum faceret, et si quis monocrepis, id est uno pede calciatus | |
| superuenisset, tum mortem eius appropinquare. | |
| is cum annua | 2.1 |
| sacra faceret Neptuno, Iason Aesonis filius, fratris Peliae, cupidus | |
| sacra faciendi, dum flumen Euhenum transiret calciamentum reli- | |
| quit; quod ut celeriter ad sacra ueniret neglexit. | |
| id Pelias | 3.1 |
| inspicie<n>s, memor sortium praecepti iussit eum pellem arietis quam | |
| Phr<i>xus Marti sacrauerat inauratam Colchis ab rege Aeeta hoste | |
| petere. | |
| qui conuocatis Graeciae ducibus Colchos est profectus. | 4.1 |
| IVNO. | |
| Iuno cum ad flumen Euhenum in anum se conuertisset et | 13.1.1 |
| staret ad hominum mentes tentandas, ut se flumen Euhenum trans- | |
| ferrent, et id nemo uellet, Iason Aesonis et Alcimedes filius eam | |
| transtulit: ea autem irata Peliae quod sibi sacrum intermiserat | |
| facere, effecit ut Iason unam crepidam in limo relinqueret. | 5 |