| MINOS | |
| Minos Iouis et Europae filius cum Atheniensibus belligerauit, | 41.1.1 |
| cuius filius Androgeus in pugna est occisus. qui posteaquam Athe- | |
| nienses uicit, uectigal<es> Minois esse coeperunt; instituit autem ut | |
| anno uno quoque septenos liberos suos Minotauro ad epulandum | |
| mitterent. | 5 |
| Theseus posteaquam a Troezene uenerat et audit | 2.1 |
| quanta calamitate ciuitas afficeretur, uoluntarie se ad Minotaurum | |
| pollicitus est ire. | |
| quem pater cum mitteret, praedixit ei ut si | 3.1 |
| uictor reuerteretur uela candida in nauem haberet; qui autem ad | |
| Minotaurum mittebantur uelis atris nauigabant. | |
| THESEVS APVD MINOTAVRVM. | |
| Theseus posteaquam Cretam uenit ab Ariadne Minois filia | 42.1.1 |
| est adamatus adeo ut fratrem proderet et hospitem seruaret, ea | |
| enim Theseo monstrauit labyrinthi exitum, quo Theseus cum | |
| introisset et Minotaurum interfecisset, Ariadnes monitu licium | |
| reuoluendo foras est egressus, eamque, quod fidem ei dederat, in | 5 |
| coniugio secum habiturus auexit. | |
| ARIADN<E>. | |
| Theseus in insula Dia tempestate retentus, cogitans si Ariadnen | 43.1.1 |
| in patriam portasset, sibi opprobrium futurum, itaque in insula Dia | |
| dormientem reliquit; quam Liber amans inde sibi in coniugium | |
| abduxit. | |
| Theseus autem cum nauigaret oblitus est atra uela mu- | 2.1 |
| tare, itaque Aegeus pater eius credens Theseum a Minotauro | |
| esse consumptum in mare se praecipitauit, ex quo Aegeum pelagus | |
| est dictum. | |
| Ariadnes autem sororem Phaedram Theseus duxit | 3.1 |
| in coniugium. |