| COCALVS. | |
| Minos quod Daedali opera multa sibi incommoda acciderant, | 44.1.1 |
| in Siciliam est eum persecutus petiitque a rege Cocalo ut sibi | |
| redderetur. cui cum Cocalus promississet et Daedalus rescisset, ab | |
| regis filiabus auxilium petiit. illae Minoem occiderunt. | |
| PHILOMELA. | |
| Tereus Martis filius Thrax cum Prognen Pandionis filiam in | 45.1.1 |
| coniugium haberet, Athenas ad Pandionem socerum uenit rogatum | |
| ut Philomelam alteram filiam sibi in coniugium daret, Prognen | |
| suum diem obisse dicit. | |
| Pandion ei ueniam dedit, Philomelamque | 2.1 |
| et custodes cum ea misit; quos Tereus in mare iecit, Philomelam- | |
| que inuentam in monte compressit. postquam autem in Thraciam | |
| redit, Philomelam mandat ad Lynceum regem, cuius uxor L<a>thusa | |
| quod Progne fuit familiaris statim paelicem ad eam deduxit. | 5 |
| Progne cognita sorore et Terei impium facinus, pari consilio machi- | 3.1 |
| nari coeperunt regi talem gratiam referre. interim Tereo ostende- | |
| batur in prodigiis Ity filio eius mortem a propinqua manu adesse; | |
| quo responso audito cum arbitraretur Dr<y>antem fratrem suum | |
| filio suo mortem machinari, fratrem Dr<y>antem insontem occi- | 5 |
| dit. | |
| Progne autem filium Itym ex se et Tereo natum occidit, | 4.1 |
| patrique in epulis apposuit et cum sorore profugit. | |
| Tereus | 5.1 |
| facinore cognito fugientes cum insequeretur, deorum misericordia | |
| factum est ut Progne in hirundinem commutaretur, Philomela in | |
| lusciniam; Tereum autem accipitrem factum dicunt. |