| ER<E>CHTHEVS. | |
| Er<e>chtheus Pandionis filius habuit filias quattuor, quae inter se | 46.1.1 |
| coniurarunt si una earum mortem obisset ceterae se interficerent. | |
| in eo tempore Eumolpus Neptuni filius Athenas uenit oppugna- | 2.1 |
| turus, quod patris sui terram Atticam fuisse diceret. | |
| is uictus | 3.1 |
| cum exercitu cum esset ab Atheniensibus interfectus, Neptunus | |
| ne filii sui morte Er<e>chtheus laetaretur expostulauit ut eius filia | |
| Neptuno immolaretur. | |
| itaque <Chth>onia filia cum esset immo- | 4.1 |
| lata ceterae fide data se ipsae interfecerunt; ipse Er<e>chtheus ab | |
| Ioue Neptuni rogatu fulmine est ictus. | |
| HIPPOLYTVS. | |
| Ph<ae>dra Minois filia Thesei uxor Hippolytum priuignum suum | 47.1.1 |
| adamauit; quem cum non potuisset ad suam perducere uolunta- | |
| tem, tabellas scriptas ad suum uirum misit, se ab Hippolyto com- | |
| pressam esse, seque ipsa suspendio necauit. | |
| et Theseus re audita | 2.1 |
| filium suum m<oe>nibus exc<e>dere iussit et optauit a Neptuno | |
| patre filio suo exit<i>um. itaque cum Hippolytus equis iunctis | |
| ueheretur, repente e mari taurus apparuit, cuius mugitu equi | |
| expauefacti Hippolytum distraxerunt uitaque priuarunt. | 5 |
| REGES ATHENIENSIVM. | |
| Cecrops Terrae filius; Cephalus Deion<i>s filius; Erichthonius | 48.1.1 |
| Vulcani filius; Pandion Erichthonii filius; Er<e>chtheus Pandionis | |
| filius; <Aeg>eus Pandionis filius; Theseus Aegei filius; De<m>ophon | |
| Thesei filius. |