| AESCVLAPIVS. | |
| Aesculapius Apollinis filius Glauco Minois filio uitam reddidisse | 49.1.1 |
| siue Hippolyto dicitur, quem Iuppiter ob id fulmine percussit. | |
| Apollo quod Ioui nocere non potuit, eos qui fulmina fecerunt, | 2.1 |
| id est Cyclopes, interfecit; quod ob factum Apollo datus est in | |
| seruitutem Admeto regi Thessaliae. | |
| ADMETVS. | |
| Alcestim Pel<iae> filiam cum complures in coniugium peterent | 50.1.1 |
| et Pelias cum multos eorum repudiaret, simultatem his constituit, | |
| ei se daturum qui feras bestias ad currum iunxisset: [is quam uellet | |
| aueheret]. | |
| itaque Admetus ab Apolline petiit ut se adiuuaret. | 2.1 |
| Apollo cum ab eo esset liberaliter tractatus cum in seruitium | |
| fuit ei traditus, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille | |
| Alcestim in coniugium auexit. | |
| ALCESTIS. | |
| Alcestim Peliae et Anax<i>bies <Bian>tis filiae filiam complures | 51.1.1 |
| proci petebant in coniugium; Pelias uitans eorum condiciones | |
| repudiauit et simultatem constituit, ei se daturum qui feras bestias | |
| ad currum iunxisset et Alcestim in coniugio auexisset. | |
| itaque | 2.1 |
| Admetus ab Apolline petiit ut se adiuuaret. Apollo autem quod | |
| ab eo in seruitut<e> liberaliter esset acceptus, aprum et leonem ei | |
| iunctos tradidit, quibus ille Alcestim auexit. | |
| et illud ab Apolline | 3.1 |
| accepit, ut pro se alius uoluntarie moreretur. pro quo cum | |
| neque pater neque mater mori uoluisset, uxor se Alcestis obtulit | |
| et pro eo uicaria morte interiit; quam postea Hercules ab | |
| inferis reuocauit. | 5 |