| AEGINA. | |
| Iuppiter cum Aeginam Asopi filiam uellet comprimere et Iunonem | 52.1.1 |
| uereretur, detulit eam in insulam Delon et grauidam fecit, unde | |
| natus est Aeacus. | |
| hoc Iuno cum rescisset, serpentem in aquam | 2.1 |
| misit qui eam uenenauit, ex qua qui biberet, debitum naturae | |
| soluebat. | |
| quod cum amissis sociis Aeacus prae paucitate homi- | 3.1 |
| num †morari† non posset, formicas intuens petiit ab Ioue ut homines | |
| in praesidio sibi daret. tunc Iuppiter formicas in homines trans- | |
| figurauit, qui Myrmidones sunt appellati quod Graece formicae | |
| μύρμηκες dicuntur. | 5 |
| insula autem Aeginae nomen possedit. | 4.1 |
| ASTERIE. | |
| Iouis cum Asterien Titanis filiam amaret, illa eum contemp- | 53.1.1 |
| sit; a quo in auem ὄρτυγα commutata est, quam nos coturnicem | |
| dicimus, eamque in mare abiecit, et ex ea insula est enata quae | |
| Ortygia est appellata. | |
| haec mobilis fuit; quo postea Latona ab | 2.1 |
| Aquilone uento delata est iussu Iouis, tu<m> cum eam Python perse- | |
| queretur, ibique oleam tenens Latona peperit Apollinem et Dia- | |
| nam; quae insula postea Delos est appellata. | |
| THETIS. | |
| Thetidi Nereidi fatum fuit, qui ex ea natus esset fortiorem fore | 54.1.1 |
| quam patrem. | |
| hoc praeter Prometheum cum sciret nemo et Iouis | 2.1 |
| uellet cum ea concumbere, Prometheus Ioui pollicetur se eum | |
| praemoniturum si se uinculis liberasset. itaque fide data monet | |
| Iouem ne cum Thetide concumberet, ne si fortior nasceretur, | |
| Iouem de regno deiceret quemadmodum et ipse Saturno fecerat. | 5 |
| itaque datur Thetis in coniugium Peleo Aeaci filio, et mittitur | 3.1 |
| Hercules ut aquilam interficiat quae eius cor exedebat; eaque inter- | |
| fecta Prometheus post xxx annos de monte Caucaso est solutus. |