| T<I>T<Y>VS. | |
| Latona quod cum Ioue concubuerat, Iuno T<i>t<y>o Terrae filio | 55.1.1 |
| immani magnitudine iusserat ut Latonae uim afferret; qui cum | |
| conatus esset, a Ioue fulmine est interfectus. qui nouem iugeribus | |
| ad inferos exporrectus iacere dicitur, et serpens ei appositus est | |
| qui iecur eius exesset, quod cum luna recrescit. | 5 |
| BVSIRIS. | |
| In Aegypto apud Busiridem Neptuni filium cum esset sterilitas | 56.1.1 |
| et Aegyptus annis nouem siccitate exaruisset, ex Graecia augures | |
| conuocauit. Th<r>asius P<y>gmalionis fratris filius Busiridi monstrauit | |
| immolato hospite uenturos imbres, promissisque fidem ipse immo- | |
| latus exhibuit. | 5 |
| STHEN<E>BOEA. | |
| Bellerophon cum ad Proetum regem exsul in hospitium uenisset, | 57.1.1 |
| adamatus est ab uxore eius Stheneboea; qui cum concumbere cum | |
| ea noluisset, illa uiro suo mentita est se ab eo compellatam. | |
| at | 2.1 |
| Proetus re audita conscripsit tabellas de ea re et mittit eum ad | |
| <I>obata<m> regem, patrem Stheneboeae. quibus lectis talem uirum | |
| interficere noluit, sed ad Chim<ae>ram eum interficiendum misit, | |
| quae tripartito <corp>ore flammam spirare dicebatur. [ | 5 |
| idem: | 3.1 |
| prima leo, postrema draco, media ipsa chim<ae>ra]. | |
| hanc super | 4.1 |
| Pegasum sedens interfecit, et decidisse dicitur in campos Al<ei>os, | |
| unde etiam coxas eiecisse dicitur. | |
| at rex uirtutes eius laudans | 5.1 |
| alteram filiam dedit ei in matrimonium. Stheneboea re audita ipsa | |
| se interfecit. |