| SMYRNA. | |
| Smyrna Cinyrae Assyriorum regis et Cenchreidis filia, cuius | 58.1.1 |
| mater Cenchreis superbius locuta quod filiae suae formam Veneri | |
| anteposuerat. Venus matris poenas exsequens Smyrnae infandum | |
| amorem obiecit, adeo ut patrem suum amaret. | |
| quae ne suspendio | 2.1 |
| se necaret nutrix interuenit et patre nesciente per nutricem cum | |
| eo concubuit, ex quo concepit, idque ne palam fieret, pudore sti- | |
| mulata in siluis se abdidit. | |
| cui Venus postea miserta est et in | 3.1 |
| speciem arboris eam commutauit unde myrrha fluit, ex qua natus | |
| est Adonis, qui matris poenas a Venere est insecutus. | |
| PHYLLIS. | |
| Demophoon Thesei filius in Thraciam ad Phyllidem in hospi- | 59.1.1 |
| tium dicitur uenisse et ab ea esse amatus; qui cum in patriam uellet | |
| redire, fidem ei dedit se ad eam rediturum. | |
| qui die constituta | 2.1 |
| cum non uenisset, illa eo die dicitur nouies ad litus cucurrisse, quod | |
| ex ea Ἐννέα Ὁδοὶ Graece appellatur. Phyllis autem ob desiderium | |
| Demophoontis spiritum emisit. | |
| cui parentes cum sepulchrum | 3.1 |
| constituissent, arbores ibi sunt natae quae certo tempore | |
| Phyllidis mortem lugent, quo folia arescunt et diffluunt; cuius ex | |
| nomine folia Graece φύλλα sunt appellata. |