| SISYPHVS ET SALMONEVS. | |
| Sisyphus et Salmoneus Aeoli filii inter se inimici fuere. Sisyphus | 60.1.1 |
| petiit ab Apolline quomodo posset interficere inimicum, id est | |
| fratrem; cui responsum fuit, si ex compressu Tyronis Salmonei | |
| fratris filiae procreasset liberos, fore ultores. | |
| quod cum Sisyphus | 2.1 |
| fecisset, duo sunt filii nati, quos Tyro mater eorum sorte audita | |
| necauit. at Sisyphus ut resciit . . . . . . . | |
| qui nunc dicitur saxum | 3.1 |
| propter impietatem aduersus montem ad inferos ceruicibus uoluere, | |
| quod cum ad summum uerticem perduxerit, rursum deorsum post | |
| se reuoluatur. | |
| SALMONEVS. | |
| Salmoneus Aeoli filius, Sisyphi frater, cum tonitrua et fulmina | 61.1.1 |
| imitaretur Iouis, sedens quadrigam faces ardentes in populum | |
| †mitteret et ciues†, ob id a Ioue fulmine est ictus. | |
| IXION. | |
| Ixion †Leontei filius conatus est Iunonem comprimere: Iuno | 62.1.1 |
| Iouis iussu nubem supposuit, quam Ixion Iunonis simulacrum esse | |
| credidit; ex ea nati sunt centauri. at Mercurius Iouis iussu Ixionem | |
| ad inferos in rota constrinxit, quae ibi adhuc dicitur uerti. | |
| DANAE. | |
| Danae Acrisii et Aganippes filia. huic fuit fatum ut quod pepe- | 63.1.1 |
| risset Acrisium interficeret; quod timens Acrisius, eam in muro | |
| lapideo praeclusit. Iouis autem in imbrem aureum conuersus cum | |
| Danae concubuit, ex quo compressu natus est Perseus. | |
| quam | 2.1 |
| pater ob stuprum inclusam in arca cum Perseo in mare deiecit. | |
| ea uoluntate Iouis delata est in insulam Seriphum, quam piscator | 3.1 |
| Dictys cum inuenisset, effracta ea uidit mulierem cum infante, | |
| quos ad regem Polydectem perduxit, qui eam in coniugio habuit | |
| et Perseum educauit in templo Mineruae. | |
| quod cum Acrisius | 4.1 |
| rescisset eos ad Polydectem morari, repetitum eos profectus est; | |
| qu<o> cum uenisset, Polydectes pro eis deprecatus est, Perseus | |
| Acrisio auo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum. | |
| qui | 5.1 |
| cum tempestate retineretur, Polydectes moritur; cui cum | |
| funebres ludos facerent, Perseus disco misso quem uentus distulit | |
| in caput Acrisii [et] eum interfecit. | |
| ita quod uoluntate sua noluit, | 6.1 |
| deorum factum est; sepulto autem eo Argos profectus est regnaque | |
| auita possedit. |