| ANDROM<E>DA. | |
| Cassiope filiae suae Androm<e>dae formam Nereidibus ante- | 64.1.1 |
| posuit. ob id Neptunus expostulauit ut Androm<e>da Cephei filia ceto | |
| obiceretur. | |
| quae cum esset obiecta, Perseus Mercurii talaribus | 2.1 |
| uolans eo dicitur uenisse et eam liberasse a periculo; quam cum | |
| adducere uellet, Cepheus pater cum Agenore, cuius sponsa fuit, | |
| Perseum clam interficere uoluerunt. | |
| ille cognita re caput Gorgonis | 3.1 |
| eis ostendit omnesque ab humana specie sunt informati in saxum. | |
| Perseus cum Androm<e>da in patriam redit. | |
| Polydectes [siue | 4.1 |
| Proetus] <ut> uidit Perseum tantam uirtutem habere, pertimuit eum- | |
| que per dolum interficere uoluit; qua re cognita Perseus caput | |
| Gorgonis ei ostendit et is ab humana specie est immutatus in | |
| lapidem. | 5 |
| ALCYONE. | |
| Ceyx Hesperi siue Luciferi et Philonidis filius cum in naufragio | 65.1.1 |
| periisset, Alcyone Aeoli et <A>eg<i>ales filia uxor eius propter amorem | |
| ipsa se in mare praecipitauit; qui deorum misericordia ambo in | |
| aues sunt mutati quae alcyones dicuntur. hae aues nidum oua | |
| pullos in mare septem diebus faciunt hiberno tempore; mare his | 5 |
| diebus tranquillum est, quos dies nautae alcyonia appellant. | |
| LAIVS. | |
| Laio Labdac<i> filio ab Apolline erat responsum de filii sui manu | 66.1.1 |
| mortem ut caueret. itaque Iocasta Men<oe>c<ei> filia uxor eius cum | |
| peperisset, iussit exponi. | |
| hunc Periboea Polybi regis uxor cum | 2.1 |
| uestem ad mare lauaret expositum sustulit; Polybo sciente, quod | |
| orbi erant liberis, pro suo educauerunt, eumque quod pedes trans- | |
| iectos haberet, Oedipum nominauerunt. |