| OEDIPVS. | |
| Postquam Oedipus Laii et Iocastes filius ad puberem aetatem per- | 67.1.1 |
| uenit, fortissimus praeter ceteros erat, eique per inuidiam | |
| aequales obiciebant eum subditum esse Polybo, eo quod Polybus | |
| tam clemens esset et ille impudens; quod Oedipus sensit non falso | |
| sibi obici. | 5 |
| itaque Delphos est profectus sciscitatum de <parentibus | 2.1 |
| suis. interim Laio> in prodigiis ostendebatur mortem ei adesse de | |
| nati manu. | |
| idem cum Delphos iret, obuiam ei Oedipus uenit, | 3.1 |
| quem satellites cum uiam regi dari iuberent, neglexit. rex equos | |
| immisit et rota pedem eius oppressit; Oedipus iratus inscius patrem | |
| suum de curru detraxit et occidit. | |
| Laio occiso Creon Men<oe>c<ei> | 4.1 |
| filius regnum occupauit; interim Sphinx Typhonis in Boeotiam | |
| est missa, quae agros Thebanorum uexabat; ea regi Creonti simul- | |
| tatem constituit, si carmen quod posuisset aliquis interpretatus | |
| esset, se inde abire, si autem datum carmen non soluisset, eum se | 5 |
| consumpturam dixit neque aliter de finibus excessuram. | |
| rex re | 5.1 |
| audita per Graeciam edixit; qui Sphingae carmen soluisset, regnum | |
| se et Iocasten sororem ei in coniugium daturum promisit. cum | |
| plures regni cupidine uenissent et a Sphinge essent consumpti, | |
| Oedipus Laii filius uenit et carmen est interpretatus; illa se praeci- | 5 |
| pitauit. | |
| Oedipus regnum paternum et Iocasten matrem inscius | 6.1 |
| accepit uxorem, ex qua procreauit Eteoclen et Polynicen, Anti- | |
| gonam et Ismenen. interim incidit Thebis sterilitas frugum et penu- | |
| ria ob Oedipodis scelera, interrogatusque Tiresias quid ita Thebae | |
| uexarentur, respondit, si quis ex draconteo genere superesset et pro | 5 |
| patria interiisset, pestilentia liberaturum. tum Men<oe>c<e>us [Iocas- | |
| tae pater] se de muris praecipitauit. | |
| dum haec Thebis geruntur, | 7.1 |
| Corintho Polybus decedit, quo audito Oedipus moleste ferre | |
| coepit, aestimans patrem suum obisse; cui Periboea de eius sup- | |
| positione palam fecit; item M<e>n<oe>tes senex, qui eum exposuerat, | |
| ex pedum cicatricibus et talorum agnouit Lai filium esse. | 5 |
| Oedipus | 8.1 |
| re audita postquam uidit se tot scelera nefaria fecisse, ex ueste | |
| matris fibulas detraxit et se luminibus priuauit, regnumque filiis | |
| suis alternis annis tradidit, et a Thebis Antigona filia duce profugit. |