| POLYNICES. | |
| Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre | 68.1.1 |
| repetit; ille cedere noluit, itaque Polynices Adrasto rege adiuuante | |
| cum septem ductoribus Thebas oppugnatum uenit. | |
| ibi Capaneus | 2.1 |
| quod contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum diceret, cum | |
| murum ascenderet fulmine est percussus; Amphiaraus terra est | |
| deuoratus; E<t>eocles et Polynices inter se pugnantes alius alium | |
| interfecerunt. | 5 |
| his cum Thebis parentaretur, etsi uentus uehemens | 3.1 |
| esset, tamen fumus se numquam in unam partem conuertit sed alius | |
| alio seducitur. | |
| ceteri cum Thebas oppugnarent et Thebani | 4.1 |
| re[gi]bus suis diffiderent, Tiresias Eu<eris> filius augur praemonuit, | |
| si ex dracontea progenie aliquis interiisset, oppidum ea clade | |
| liberari. Men<oe>c<e>us cum uidit se unum ciuium salutem posse redi- | |
| mere, muro se praecipitauit; Thebani uictoria sunt potiti. | 5 |
| <item aliter.> | |
| Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab E<t>eocle fratre | 68a.1.1 |
| Adrasto Talai filio adiutore repetit cum septem ductoribus et | |
| Thebas oppugnarunt. | |
| ibi Adrastus beneficio equi profugit, | 2.1 |
| Capaneus contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum dixit, et | |
| cum murum ascenderet fulmine ab Ioue est percussus, Amphia- | |
| raus cum quadriga terra est deuoratus, E<t>eocles et Polynices | |
| inter se pugnantes alius alium interfecerunt. | 5 |
| his inferiae com- | 3.1 |
| munes cum fiunt Thebis, funus separatur quod alius alium inter- | |
| fecerunt. | |
| reliqui perierunt. | 4.1 |