| <item aliter.> | |
| Polynices Oedipodis filius anno peracto <regnum ab Eteocle fra>- | 68b.1.1 |
| tre paternum repetit; ille ce<dere no>luit; Polynices Thebas | |
| oppugnatum uenit. | |
| ibi Capaneus quod contra <Iouis uoluntatem | 2.1 |
| Thebas> se capturum dixit cum murum asc<enderet fulmine percus>- | |
| sus est; Amphiaraus <terra est deuoratus; Eteocles et Polynices> | |
| depugnantes alius alium interfecer<unt. | |
| quibus cum Thebis> | 3.1 |
| parentatur, etsi uentus uehemens est <tamen fumus se numquam> | |
| in unam partem uertit sed se in duas <partes seducit. | |
| ceteri cum> | 4.1 |
| Thebas oppugnarent et Thebanus . . . . . . | |
| ADRASTVS. | |
| Adrasto Talai et Eurynomes filio responsum ab Apolline | 69.1.1 |
| fuit eum filias suas Argiam et Dei<py>lam apro et leoni daturum in | |
| coniugium. | |
| sub eodem tempore Polynices Oedipodis filius | 2.1 |
| expulsus ab Eteocle fratre ad Adrastum deuenit et Tydeus | |
| simul Oenei et Periboeae captiuae filius a patre, quod fratrem | |
| Menalippum in uenatione occiderat, fere sub eodem tempore | |
| uenit. | 5 |
| quod cum satellites Adrasto nuntiassent duos iuuenes | 3.1 |
| incognita ueste uenisse, unus enim aprinea pelle opertus alter leo- | |
| nina, tunc Adrastus memor sortium suarum iubet eos ad se perduci | |
| atque ita interrogauit quid ita hoc cultu in regna sua uenissent. | |
| cui Polynices indicat se a Thebis uenisse et idcirco se pellem | 4.1 |
| leoninam operuisse quod Hercules a Thebis genus duceret et insig- | |
| nia gentis suae secum portaret; Tydeus autem dicit se Oenei | |
| filium esse et a Calydone genus ducere, ideo pelle aprinea se oper- | |
| tum, significans aprum Calydonium. | 5 |
| tunc rex responsi memor | 5.1 |
| Argiam maiorem dat Polynici, ex qua nascitur Thersander; | |
| Dei<py>lam minorem dat Tydeo, ex qua nascitur Diomedes qui apud | |
| Troiam pugnauit. | |
| at Polynices rogat Adrastum ut sibi exercitum | 6.1 |
| commodaret ad paternum regnum recuperandum a fratre; cui | |
| Adrastus non tantum exercitum dedit sed ipse cum aliis <sex> duci- | |
| bus profectus est, quoniam Thebae septem portis claudebantur. | |
| Amphion enim qui Thebas muro cinxit septem filiarum nomine | 7.1 |
| portas constituit; hae autem fuerunt Thera Cleodoxe Astynome | |
| Astycratia Chias O<g>ygia Chloris. |