| <item aliter.> | |
| Adrastus Talai filius habuit <filias Deipylen et Argiam>; huic ab | 69a.1.1 |
| Apolline responsum fuit <eum filias apro et leoni> daturum. | |
| quod Tydeus Oenei filius <a patre in exsilium pulsus qu>od fratrem | 2.1 |
| Menalippum in uenando <occiderat, pelle aprine>a tectus ad | |
| Adrastum uenit; eodem tem<pore et Polynices Oedipo>dis filius | |
| cum ab Eteocle fratre e regno <pulsus esset, pelle le>onis opertus | |
| uenit. | 5 |
| hos Adrastus cum uidit, memor sortis Argiam Polynici, | 3.1 |
| <Deipylam Tydeo in coniu>gium dedit. | |
| REGES SEPTEM THEBAS PROFECTI. | |
| Adrastus Talai filius ex Eurynome Iphiti filia Argiuus. Polynices | 70.1.1 |
| Oedipodis filius ex Iocasta Menoe<ce>i filia Thebanus. Tydeus Oenei | |
| filius ex Periboea captiua Cal<y>donius. Amphiaraus Oeclei uel ut | |
| alii auctores dicunt Apollinis ex Hypermestra Thestii filia Pylius. | |
| Capaneus Hip<p>onoi filius ex Astynome Talai filia, sorore Adrasti, | 5 |
| Argiuus. Hippomedon <M>nesimachi filius ex M<et>idice Talai filia, | |
| sorore Adrasti, Argiuus. Parthenopaeus Meleagri filius ex Atalanta | |
| Iasii filia ex monte Parthen<i>o Arcas. | |
| hi omnes duces apud | 2.1 |
| Thebas perierunt praeter Adrastum Talai filium, is enim equi | |
| beneficio ereptus est; qui postea filios eorum armatos ad Thebas | |
| expugnandas misit ut iniurias paternas uindicarent, eo quod | |
| insepulti iacuerant Creontis iussu, qui Thebas occuparat, fratris | 5 |
| Iocastes. |