<item aliter.>
  Adrastus Talai filius, Capaneus Hippo<noi filius, Amphi>araus 70a.1.1
Oeclei filius, Polynices Oedi<podis fidius, Tydeus Oen>ei filius,
Parthenopaeus Atalantes <filius> . . . . .
SEPTEM EPIGONI ID EST FILII.
  Aegialus Adrasti filius ex Demoanassa Argiuus; hic solus 71.1.1
periit ex septem qui exierant, quia pater exsuperauerat pro patre
uicariam uitam dedit; ceteri sex uictores redierunt.
Thersander 2.1
Polynicis filius ex Argia Adrasti filia Argiuus. Polydorus Hippo-
medontis filius ex Euanippe Elati filia Argiuus. Alcmaeon Amphiarai
filius ex Eriphyle Talai filia Argiuus. T<l>esimenes Parthenopaei
filius ex Clymene nympha <M>ysius. 5
<item aliter.>
  Aegialus Adrasti filius, Polydorus Hi<ppomedontis filius, Sthe>- 71a.1.1
nelus Capanei filius, Alcmaeon Amph<iarai filius, Thersander>
Polynicis filius, Biantes Parthenop<a>ei <filius, Diomedes Tydei
filius>.
ANTIGONA.
  Creon Menoe<c>ei filius edixit ne quis Polynicen aut qui una uene- 72.1.1
runt sepulturae traderent, quod patriam oppugnatum uenerint;
Antigona soror et Argia coniunx clam noctu Polynicis corpus subla-
tum in eadem pyra qua Eteocles sepultus est imposuerunt.
quae 2.1
cum a custodibus deprehensae essent, Argia profugit, Antigona ad
regem est perducta; ille eam Haemoni filio cuius sponsa fuerat
dedit interficiendam. Haemon amore captus patris imperium
neglexit et Antigonam ad pastores demandauit, ementitusque est se 5
eam interfecisse.
quae cum filium procreasset et ad puberem 3.1
aetatem uenisset, Thebas ad ludos uenit; hunc Creon rex quod ex
draconteo genere omnes in corpore insigne habebant cognouit.
cum Hercules pro Haemone deprecaretur ut ei ignosceret, non
impetrauit; Haemon se et Antigonam coniugem interfecit. 5
at 4.1
Creon Megaram filiam suam Herculi dedit in coniugium, ex qua
nati sunt Ther<i>machus et Ophites.