| AMPHIARAVS ERIPHYLA ET ALCMAEON. | |
| Amphiaraus Oeclei et Hypermestrae Thestii filiae filius augur, | 73.1.1 |
| qui sciret si ad Thebas oppugnatum isset se inde non rediturum, | |
| itaque celauit se conscia Eriphyle coniuge sua Talai filia. | |
| Adrastus | 2.1 |
| autem ut eum inuestigaret monile aureum ex gemmis fecit et | |
| muneri dedit sorori suae Eriphylae, quae doni cupida coniugem | |
| prodidit; Amphiaraus Alcmaeoni filio suo praecepit ut post suam | |
| mortem poenas a matre exsequeretur. | 5 |
| qui postquam apud Thebas | 3.1 |
| terra est deuoratus, Alcmaeon memor patris praecepti Eriphy- | |
| len matrem suam interfecit; quem postea furiae exagitarunt. | |
| HYPSIPYLE. | |
| Septem ductores qui Thebas oppugnatum ibant deuenerunt in | 74.1.1 |
| Nemeam, ubi Hypsipyle Thoantis filia in seruitute puerum Arche- | |
| morum siue Ophiten Lyci regis filium nutriebat; cui responsum | |
| erat ne in terra puerum deponeret antequam posset ambulare. | |
| ergo ductores septem qui Thebas ibant aquam quaerentes deuene- | 2.1 |
| runt ad Hypsipylen eamque rogauerunt ut eis aquam demonstraret. | |
| illa timens puerum in terram deponere . . . . . . . . . . . . apium altis- | |
| simum erat ad fontem, in quo puerum deposuit. | |
| quae dum aquam | 3.1 |
| eis tradit, draco fontis custos puerum exedit. at draconem | |
| Adrastus et ceteri occiderunt et Lycum pro Hypsipyle deprecati | |
| sunt, ludosque puero funebres instituerunt, qui quinto quoque anno | |
| fiunt, in quibus uictores apiaciam coronam accipiunt. | 5 |