| HELENA. | |
| Theseus Aegei et Aethrae Pitthei filiae filius cum Pirithoo Ixionis | 79.1.1 |
| filio Helenam Tyndarei et Ledae filiam uirginem de fano Dianae | |
| sacrificantem rapuerunt et detulerunt Athenas in pagum Atticae | |
| regionis. | |
| quod Iouis eos cum uidisset tantam audaciam | 2.1 |
| habere ut se ipsi ad periculum offerrent, in quiete eis imperauit ut | |
| peterent ambo a Plutone Pirithoo Proserpinam in coniugium; qui | |
| cum per insulam Taenariam ad inferos descendissent et de qua re | |
| uenissent indicarent Plutoni, a furiis strati diuque lacerati sunt. | 5 |
| quo Hercules ad canem tricipitem ducendum cum uenisset, illi | 3.1 |
| fidem eius implorarunt; qui a Plutone impetrauit eosque inco- | |
| lumes eduxit. | |
| <ob> Helenam Castor et Pollux fratres belligerarunt | 4.1 |
| et Aethram Thesei matrem et †Phisadiem Pirithoi sororem ceperunt | |
| et in seruitutem sorori dederunt. | |
| CASTOR. | |
| Idas et Lynceus Apharei filii ex Messenis habuerunt sponsas | 80.1.1 |
| Phoeben et <Hi>lairam Leucippi filias; hae autem formississimae uir- | |
| gines cum essent et esset Phoebe sacerdos Mineruae, <Hi>laira Dianae, | |
| Castor et Pollux amore incensi eas rapuerunt. | |
| illi amissis sponsis | 2.1 |
| arma tulerunt, si possent eas recuperare. Castor Lynceum in proelio | |
| interfecit; Idas amisso fratre omisit bellum et sponsam, | |
| coepit fratrem sepelire. | |
| cum ossa eius collocaret in pila, inter- | 3.1 |
| uenit Castor et prohibere coepit monumentum fieri, quod diceret | |
| se eum quasi feminam superasse. Idas indignans gladio quo cinctus | |
| erat Castori inguina traiecit. alii dicunt quemadmodum aedificabat | |
| pilam super Castorem impulisse et sic interfectum. | 5 |
| quod cum | 4.1 |
| annuntiasse<n>t Polluci, accurrit et Idam uno proelio superauit, | |
| corpusque fratris recuperatum sepulturae dedit; cum autem ipse | |
| stellam ab Ioue accepisset et fratri non esset data, ideo quod diceret | |
| [Pollucem] Iouis Castorem semine Tyndarei et Clyt<ae>mnestra<m> | 5 |
| natos, ipsum autem et Helenam Iouis esse filios, tunc deprecatus | |
| Pollux ut liceret ei munus suum cum fratre communicare; cui | |
| permisit. [ | |
| ideoque dicitur 'alterna morte redemptus', unde | 5.1 |
| etiam Romani seruant institutum; cum desultorem mittunt, | |
| unus duos equos habet, pileum in capite, <de> equo in equum tran- | |
| silit, quod ille sua et fratris uice fungatur]. |