| PROCI HELENAE. | |
| Anti<l>ochus, Ascalaphus, Aiax Oileus, A<mp>himachus, [A<n>caeus], | 81.1.1 |
| †Blanirus, Agapenor, Aiax Telamonius, Clytius Cyan<e>us, | |
| Menelaus, Patroclus, Diomedes, Peneleus, Phemius, Nir<e>us, Poly- | |
| poetes, Elephe<n>or, Eumelus, St<h>enelus, Tlepolemus, Protesilaus, | |
| Podalirius, Eurypylus, Idomeneus, [te]Leonte<u>s, T<h>al<p>ius, Poly- | 5 |
| xenus, Prot<ho>us, M<e>nestheus, Machaon, Thoas, Vl<ix>es, Phidippus, | |
| Meriones, Meges, Philoctetes; alia ueteres. | |
| TANTALVS. | |
| Tantalus Iouis et Pl<u>tonis filius procreauit ex Dione Pelo- | 82.1.1 |
| pem. | |
| Iup<p>iter Tantalo concredere sua consilia solitus erat et ad | 2.1 |
| epulum deorum admittere, quae Tantalus ad homines renuntiauit; | |
| ob id dicitur ad inferos in aqu<a> media fine corporis stare semperque | |
| sitire, et cum haustum aquae uult sumere aquam recedere. | |
| item | 3.1 |
| poma ei super caput pendent, quae cum uult sumere, rami | |
| uento moti recedunt. item saxum super caput eius ingens pendet, | |
| quod semper timet ne super se ruat. | |
| PELOPS. | |
| Pelops Tantali et Diones Atlantis filiae filius cum esset in epulis | 83.1.1 |
| deorum a Tantalo caesus, bracchium eius Ceres consumpsit, qui a | |
| deorum numine uitam recepit; cui cum cetera membra ut fuerant | |
| coissent, umero non perpetuo eburneum eius loco Ceres aptauit. |